Arcana Coelestia (Elliott) n. 2417

Previous Number Next Number See English 

2417. `Ne respicias post te': quod significet ne spectaret ad doctrinalia, constat ex significatione `respicere post se {1},' cum urbs erat post eum et mons erat ante eum; per `urbem' enim significatur doctrinale, n. 402, 2268, 2451 {2}, per `montem' autem amor et charitas, n. 795, 1430; quod ea significatio sit, patebit in explicatione ad vers. 26, ubi dicitur quod `respexit uxor ejus post eum, et facta statua salis': quisque scire potest quod in his, nempe `respicere post se,' arcanum quoddam Divinum sit, et hoc quod altius lateat quam ut videri possit; in respiciendo enim post se, nihil criminosum apparet, sed usque quod tanti momenti sit, ut dicatur, quod `eriperet se super anima sua,' hoc est, quod consuleret vitae suae in aeternum, non respiciendo post se; quid autem sit, spectare ad doctrinalia, in sequentibus videbitur: hic modo dicendum quid doctrinale; [2] doctrinale est duplex, unum amoris et charitatis, alterum fidei; omnis Ecclesia Domini in suo initio dum adhuc puella et virgo est, non aliud doctrinale habet, nec aliud amat quam charitatis, nam hoc est vitae; at Ecclesia successive se flectit ab hoc doctrinali, usque ut incipiat illud vilipendere, et tandem rejicere, et tunc nihil aliud doctrinale agnoscit quam quod vocatur fidei, quam cum separat a charitate, conspirat doctrinale cum vita mali. [3] Talis fuit Ecclesia primitiva seu gentium, post Adventum Domini; illa in suo initio non aliud doctrinale habuit quam amoris et charitatis, hoc enim docuit Ipse Dominus, videatur n. 2371 ad fin.; at post Ipsius tempus successive, sicut frigescere coepit amor et charitas, incepit doctrinale fidei, et cum illo dissensiones et haereses, quae auctae sicut huic incumbebant. [4] Similiter Antiqua Ecclesia, quae post diluvium, et per tot regna extensa fuit, n. 2385, illa in suo initio nec aliud doctrinale novit quam doctrinale charitatis, quia id spectabat et imbuebat vitam, et sic consulebant sibi in aeternum; at usque post aliquod tempus apud quosdam quoque excoli coepit doctrinale fidei, quam tandem separarunt a charitate, sed hos vocabant `Ham,' quia in vita mali, videatur n. 1062, 1063, 1076. [5] Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, et prae ceteris `Homo' dicta, in ipsa perceptione amoris in Dominum et charitatis erga proximum fuit, ita doctrinale amoris et charitatis habuit sibi inscriptum; sed fuerunt etiam tunc qui fidem excoluerunt, quam cum tandem separabant a charitate, dicti sunt `Cain,' nam per Cain significatur talis fides, et per `Habelem' quem occidit, charitas, videatur explicatio ad cap. iv Gen. [6] Inde constare potest quod duplex doctrinale sit, unum charitatis, alterum fidei, tametsi utrumque unum est in se, nam doctrinale charitatis involvit omnia fidei; at cum doctrinale fit ex illis solis quae sunt fidei, tunc dicitur doctrinale duplex quia separatur fides a charitate; quod hodie separata sint, constare potest inde quod nesciatur prorsus quid sit charitas et quid proximus; qui in solo doctrinali fidei sunt, nihil aliud charitatem erga proximum sciunt esse, quam dare ex suo aliis et misereri cujusvis, nam unumquemvis dicunt proximum absque distinctione; cum tamen charitas sit omne bonum quodcumque apud hominem, in ejus affectione, et in ejus zelo, et inde in ejus vita; [7] ut proximus omne bonum apud alios quo afficitur, proinde illi qui in bono sunt, et hoc cum omni distinctione; ut pro exemplo, ille in charitate et misericordia est qui justitiam et judicium exercet, puniendo malos et remunerando bonos; in puniendo malos est charitas, nam sic zelo fertur emendandi illum, et simul tutandi alios, ne inde iis malum; sic enim consulit et bene vult ei qui in malo seu inimico, (c)ac sic consulit et bene vult aliis ac ipsi reipublicae, et hoc ex charitate erga proximum; similiter se habet cum reliquis bonis vitae, bonum enim vitae nusquam dabile est, nisi sit ex charitate erga proximum, nam hanc spectat et hanc involvit. [8] Quia in tanto obscuro est, ut dictum, quid charitas et quid proximus, inde liquet quod doctrinale charitatis, postquam primas occupavit doctrinale fidei, inter res perditas sit; cum tamen illud solum erat quod excolebatur in Ecclesia Antiqua, usque adeo ut referrent in classes {3} omnia bona quae charitatis erga proximum, hoc est, omnes qui in bono erant, et hoc cum multa distinctione, quibus etiam nomina indebant, et vocabant, pauperes, miseros, oppressos, aegrotos, nudos, esurientes, sitientes, captivos seu in carcere, peregrinos, pupillos, viduas; quosdam etiam claudos, caecos, surdos, mutos, mancos, praeter alia plura; secundum hoc doctrinale locutus est Dominus in Verbo Veteris Testamenti, quare toties (t)ibi talia occurrunt; et secundum idem locutus est Ipse Dominus, ut apud Matth. xxv 35, 36, 38-40, 42-45; Luc. xiv 13, 21; ac multoties {4} alibi; inde est quod nomina illa aliud in sensu interno significent. Ut itaque doctrinale charitatis restauretur, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur quinam illi sunt, (c)ac in genere (c)et in specie quid charitas et quid proximus. @1 te$ @2 AI have 2450, but 2451 has the reference to urbs. T suggests 2392.$ @3 i suas.$ @4 ubivis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church