2438. `Quia non possum facere quicquam usque venire te illuc': quod significet quod antequam judicium super malos salvandi qui in affectione veri, constare potest ex eo quod `non facere possim quicquam' significet judicium super malos, quod describitur mox per eversionem Sodomae et Amorae, et quod `usque venire te illuc' significet quod prius salvandi qui in affectione veri, qui per `Lotum' hic repraesentantur, quod et intelligitur per quod `Lot venit Zoarem {1},' vers. 23. [2] Quod prius salventur boni et justi quam pereunt mali et injusti, constat etiam alibi {2} in Verbo, ut ubi agitur de ultimo judicio apud Matthaeum, Quod separatae sint oves ab hircis, et prius dictum ovibus quod intrarent in regnum Domini quam dictum hircis quod discederent in ignem aeternum, xxv 32, 34, 41. Simile etiam repraesentatum fuit per filios Israelis cum exirent Aegypto, quod illi prius salvati sint quam Aegyptii in mari Suph submersi. [3] Idem quoque significatur per illa, de quibus passim Prophetae, quod postquam a captivitate reducti sunt fideles, hostes eorum dein luerent poenas ac perirent: hoc etiam continue fit in altera vita, quod nempe primum salventur fideles et dein puniantur infideles, seu quod idem, illi in caelum a Domino eleventur, hi autem se dein in infernum praecipitent: quod non simul fiat, causa est (m)nisi boni surriperentur a malis, a cupiditatibus mali et persuasionibus falsi quae mali sicut venena continue circumspargunt, facile perirent; in genere autem, antequam {3} hoc fit,(n) ut apud bonos separentur mala, et apud malos separentur bona, ut {4} illi per bona attollantur in caelum a Domino, (c)et hi per mala se dejiciant in infernum, de qua re in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ad n. 2449, 2451, dicetur. @1 ad Zoarem venit.$ @2 i passim.$ @3 Both A and I are obscure but it would seem that fit is understood before the second ut. The first ut will then introduce a final clause and the second a consecutive.$ @4 et.$