Arcana Coelestia (Elliott) n. 2446

Previous Number Next Number See English 

2446. Quod `sulphur' sit infernum malorum amoris sui, et `ignis' sit infernum falsorum inde, constat a significatione `singulis' et inde `ignis' in Verbo quod sit amor sui cum ejus cupiditatibus (c)et inde falsitatibus, ita quod sit internum, hoc enim a talibus constitit: quod `sulphur et ignis' illa significent, constat apud Davidem, Jehovah pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur, Ps. xi 6;

quod hic non sit ignis et sulphur, sed quod aliud quid, quod per `ignem et sulphur' significatur, constare potest etiam ex eo quod dicatur quod `Jehovah pluet laqueos': apud Ezechielem, Disceptabo cum eo peste et sanguine, et pluviam inundantem, et lapides grandinis, ignem et sulphur pluere faciam super eum, et super alas ejus, et super populos multos, qui cum eo, xxxviii 22;

ubi de Gogo qui vastat terram Israelis, hoc est, Ecclesiam; quid Gogus, videatur n. 1151; `ignis' pro falsis, `sulphur' pro malis inde, et simul pro infernis eorum qui vastant: apud Johannem, Qui adorabant bestiam, conjecti sunt in stagnum ardens sulphure, [Apoc.] xix 20, pro inferno: apud eundem, Diabolus conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum, Apoc. xx 10;

manifeste pro interno: apud eundem, Abominabilibus et homicidis, et adulteris,... et incantatoribus, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars eorum in stagno ardente igne et sulphure, Apoc. xxi 8;

[2] etiam `ignis et sulphur' manifeste pro inferno. Quod pro malis amori sui et falsis inde, ex quibus inferna, apud Esaiam, Dies ultionis Jehovae, annus retributionum ad litem Zionis et convertentur flumina ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv 8, 9;

ubi `pix ardens' pro densis et diris falsis, loco ignis, `sulphur' pro malis quae ex amore sui: apud eundem, Rogus ejus, ignis et ligna multa, flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis in ea, xxx 33;

ubi de Tophet, `flumen sulphuris ardentis' pro falsis ex malis amor sui: apud Lucam, Qua die egressus est Lotus (c)a Sodoma, pluit igne et sulphure caelo, perdiditque omnes: juxta haec fiet, qua die Filius hominis revelabitur, xvii 29, 30;

[3] quod tunc non ignis et sulphur pluent, quisque videre potest, sed quod regnaturae falsitates et cupiditates amoris sui {1}, quae per `igne et sulphur' significantur, et faciunt inferna. Quod `ignis' in Verbo significet cupiditates, et simul inferna, sed tunc fumus qui ab igne significat falsum quod inde, et quod est in illis infernis, videatur n. 1861; et apud Johannem, Vidi equos in visione, et sedentes super iis, habentes thoraces igneos... et sulphureos; et capita equorum sicut capita leonum, et ex ore eorum exibat ignis, fumus, et sulphur: a tribus his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, Apoc. ix 17, 18;

`ignis, fumus et sulphur' pro malis et falsis omnis generis, ex quibus, ut dictum, inferna. @1 cupiditates amoris sui et inde falsitates.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church