Arcana Coelestia (Elliott) n. 2454

Previous Number Next Number See English 

2454. Quod `respexit uxor ejus post eum' significet quod verum averterit se a bono et spectaverit ad doctrinalia, constat a significatione `respicere post eum,' et a significatione `uxoris'; respicere post eum quod sit ad doctrinalia, quae sunt veri, non autem ad vitam secundum doctrinalia, quae est boni, supra n. 2417 dictum est; id enim dicitur `post eum' quod posterius (o)est, et id ante eum quod prius; quod verum sit posterius et bonum prius, saepius ostensum est; verum enim est boni, nam essentia et vita veri est bonum; quare `respicere post eum' est ad verum quod est doctrinalis, non autem ad bonum quod est vitae secundum doctrinale: quod haec significentur, constat manifeste a Domini verbis, ubi etiam, de ultimo tempore Ecclesiae seu consummatione saeculi loquitur, apud Lucam, In ista die, quicumque erit super domo, et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum ea: et quicumque in agro, similiter ne revertatur ad post eum: mementote uxoris Loti, xvii 31, 32;

[2] haec Domini verba nusquam intelligibilia sunt absque sensu interno, ita nisi sciatur quid significant `esse super domo,' quid `vasa in domo,' quid `descendere ad tollendum ea,' et quid `ager,' et demum quid `reverti ad post eum'; secundum sensum internum, `esse super domo' est esse in bono; quod `domus' sit bonum, videatur n. 710, (x)2231, 2233; `vasa in domo' sunt vera quae sunt boni; quod vera sint vasa boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2269; `descendere ad tollendum ea' est se avertere a bono ad verum, quod patet, bonum enim sicut est prius etiam est superius, et verum sicut est posterius etiam est inferius; quod `ager' sit Ecclesia, ita dicta a semine quod recipit, proinde quod illi sint `agri' qui in bono doctrinae sunt, ex multis in Verbo locis constat; inde patet quid significat `reverti ad post eum,' nempe avertere se a bono, et spectare ad doctrinalia, quare quia illa significantur per `uxorem Loti,' additur `mementote uxoris Loti'; non dicitur respexit `post se,' sed `post eum,' quia `Lot' significat bonum, videatur n. 2324, 2351, 2371, 2399, inde est cum dicebatur ad Lotum, vers. 17 quod dictum `ne respicias post te'; [3] (m)quod apud Lucam dicatur `ne revertatur ad post cum,' non `ad illa quae post eum,' est quia caeleste ne quidem nominare volunt aliquid quod est doctrinalis, videatur n. 202, 337, quae causa est quod nec nominatum, sed dictum `ad post eum.' [4] Eadem haec ita describuntur apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis, praedictam a Daniele propheta;... tunc qui in Judaea sunt, fugiant in monte: qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 15-17;

ubi `abominatio desolationis' est status Ecclesiae cum nullus amor et nulla charitas, quibus desolatis regnant abominabilia; quod `Judaea' sit Ecclesia, et quidem caelestis, a Verbo tam historico quam prophetico Veteris Testamenti ubivis patet; quod `montes' in {1} quos fugerent, sint amor in Dominum et inde charitas erga proximum, videatur n. 795, 1430, 1691; `qui super domo' quod sit bonum amoris, mox supra dictum; `descendere ad tollendum quid e domo sua' quod sit se avertere a bono ad verum, etiam supra dictum; `qui in agro' quod sint illi qui in Ecclesia spirituali, patet a significatione `agri' in Verbo; `ne revertatur retro ad tollendum vestimenta' quod sit ne avertat se a bono ad verum quod doctrinalis; quod `vestimenta' significent vera, quia vera induunt bonum ut {2} vestes, videatur n. 1073 quisque videre potest quod omnia illa quae Dominus de consummatione saeculi ibi locutus est, significent prorsus alia, ac involvant arcana, ut quod `qui in Judaea fugerent montes,' quod `qui super domo non descenderet ad tollendum quid domo,' et quod `qui in agro non reverteretur retro ad tollendum vestimenta sua'; similiter quod `Lot non respiceret post se,' vers. 17, et hic quod `uxor ejus respexerit post eum {3}.' Porro constat hoc significatione `uxoris' quod sit verum, de qua n. 915, 1468; et a significatione `Loti' quod sit bonum, de qua n. 2324, 2351, 2371, 2399; inde dicitur `post eum.' [5] Verum dicitur avertere se a bono et spectare doctrinalia, cum non amplius cordi est quali vita sit {4} homo Ecclesiae, sed quali doctrina, cum tamen vita secundum doctrinam faciat homini Ecclesiae, non autem doctrina separata a vita; cum enim doctrina separatur a vita, tunc quia vastatum est bonum quod est vitae, etiam vastatur verum quod est doctrinae, hoc est, fit `statua salis'; quod quisque scire potest qui solum doctrinam spectat non vitam, num, tametsi doctrina docet, credat resurrectionem, caelum, infernum, immo Dominum, ita reliqua quae sunt doctrinae. @1 ad.$ @2 sicut.$ @3 i et facta statu salis.$ @4 fit I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church