Arcana Coelestia (Elliott) n. 2458

Previous Number Next Number See English 

2458. Vers. 30. Et ascendit Lot e Zoar, et habitavit in monte, et duae filiae ejus cum eo, quia timuit habitare in Zoar: et habitabat in spelunca is, et duae filiae ejus. `Ascendit Lot e Zoar' significat cum non amplius in affectione veri essent: `et habitavit in monte' significat quod tunc ad quoddam bonum se conferrent: `et duae filiae ejus cum eo' significant quod affectiones inde similiter: `quia timuit habitare in Zoar' significat quia ex affectione veri non amplius spectare bonum possent: `et habitabat in spelunca is' significat bonum falsi: `et duae filiae ejus' significat affectiones inde, quae sunt talis boni et talis falsi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church