Arcana Coelestia (Elliott) n. 2463

Previous Number Next Number See English 

2463. `Et habitabat in spelunca is': quod significet bonum falsi, constat (c)a significatione `speluncae'; spelunca est quoddam domicilium in monte, sed obscurum; et quia domicilia quaecumque, sicut domi significant bona, n. (x)2231, 2233, sed talia bona qualia sunt, hic itaque `spelunca,' quia domicilium obscurum, significat bonum tale. Speluncae montium etiam passim nominantur in Verbo, ac ibi in sensu interno similiter significant talia, ut Esai. ii 19; xxxii 14; etiam in historicis ut quod Elias fugiens Isabelem Venerit ad speluncam in monte Horebo, quo pernoctavit ac ibi verbum Jehovae ad eum,... quod exiret et consisteret in monte ante Jehovam;... et quod tunc obvolverit facies toga sua, et exiverit, et steterit ad ostium speluncae, 1 Reg. xix 9, 13;

ibi per `speluncam' in sensu interno significatur bonum obscurum sed quale est in tentationibus, quod quia non sustineret Divinum {1}, obvolvit facies toga: similiter alibi in historicis, Quod filii Israelis propter Midianem fecerint sibi speluncas in montibus, Jud. vi 2, tum propter Philistaeos, I Sam. xiii 6; historica ibi similiter se habent ac historica haec apud Mosen, quod alia in sensu interno significent. @1 i videre.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church