Arcana Coelestia (Elliott) n. 2474

Previous Number Next Number See English 

2474. Quaecumque homo audit et videt, et quibus afficitur, haec quoad ideas et fines insinuantur, homine nesciente, in memoriam ejus interiorem, et in illa remanent, sic ut non pereat quicquam; tametsi eadem obliterantur i memoria {1} exteriore. Talis itaque est memoria interior ut ei inscripta sint singula, immo singularissima, quae usquam homo cogitavit, locutus est, egit, immo quae ei sicut umbra apparuerunt, cum minutissimis, a prima infantia ad ultimum senectae. Omnium horum memoriam secum habet homo cum venit in alteram vitam, et in omnem illorum recordationem successive perducitur; hic est LIBER EJUS VITAE qui aperitur in altera vita, secundum quem judicatur; hoc vix homo credere potest, sed usque est verissimum; omnes fines qui ei in obscuro fuerunt, et omnia cogitata, tum omnia locuta et facta inde, ad omnium minimum apicem, in Libro illo, hoc est, in memoria interiore sunt, et patent, quoties Dominus {2} concedit, coram angelis sicut in clara die: hoc mihi aliquoties ostensum est, et tam multis experientiis testatum ut ne minimum dubii relictum sit. @1 i ejus.$ @2 i id.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church