2476. Sed ita se habet cum memoria ejus exteriore quod omnia et singula ejus secum habeat, sed illa ei tunc uti non licet, verum modo interiore; causae sunt plures: prima est, quae dicta, quod ex memoria interiore (o)in altera vita loqui et conversari possit cum omnibus in universo: secunda, quod haec memoria propria sit spiritus, et adaequata ejus statui in quo tunc est; nam exteriora, nempe scientifica, mundana et corporea adaequata sunt homini, et correspondent ejus statui, cum est in mundo et corpore; at vero interiora, nempe rationalia, spiritualia et caelestia, adaequata sunt et correspondeat spiritui.