248. Quare cum spectaret homo caelestia, dicebatur quod erectus iret, et quod spectaret sursum, vel antrorsum, quod idem; at cum spectaret corporea et terrestria, quod incurvatus esset ad terram et spectaret deorsum vel retrorsum; ut in Levitico, Ego Jehovah Deus vester, Qui eduxi vos e terra Aegypti, ne essetis iis servi; et fregi vincula jugi vestri, et ire feci vos erecte, xxvi 13:
apud Micham, Non extrahetis inde colla vestra, et non ibitis erecte, ii 3: apud Jeremiam, Peccatum peccavit Hierosolyma,...propterea vilipenderunt eam, quia viderunt nuditatem ejus, etiam ipsa ingemuit, et conversa est retrorsum....Ex alto misit ignem in ossa mea,...et redire me fecit retrorsum, dedit me desolatam, Thren. i 8, 13:
apud Esaiam, Jehovah Redemptor tuus, convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum infatuat, xliv 24, 25.