2482. Audivi quendam {1} increpantem alterum, quod pecunias suas reservaverit et quod noluerit reddere {2}, et hoc cum circumstantiis quae erant memoriae exterioris, usque ad pudorem alterius; audivi etiam alterum respondentem ac causas recensentem cur id fecerit, quae omnia particularia mundana erant. @1 i etiam.$ @2 i ei.$