Arcana Coelestia (Elliott) n. 2488

Previous Number Next Number See English 

2488. Autumavi, antequam per vivas experientias instructus fui, ego sicut alii, quod nusquam aliquis spiritus posset scire quae in memoria mea, et quae in cogitatione, (m)sed quod illa solam penes me essent, et abscondita; (n)sed asseverare possum quod spiritus qui apud hominem, minima ejus memoriae et cogitationum sciant et animadvertant, et hoc multo clarius quam ipse homo; et quod angeli ipsos fines, quomodo se flectunt a bono in malum, et a malo in bonam, et multo plura quam homo novit, prout illa quae immersit jucundis, et sic quasi natura et indoli {1}, quod cum fit, non amplius apparent quia supra ea non amplius reflectit. Ne itaque credat homo amplius quod cogitationes ejus sint occultae, et quod non cogitationum rationem redditurus, et factorum {2} quantam et quale cogitationum in illis fuerunt; facta enim a cogitationibus (habent suum quale, et cogitationes a finibus. @1 naturae et indolis.$ @2 ipsa cogitata sunt quae aperiuntur in altera vita, et facta. Facta was later changed to factorum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church