Arcana Coelestia (Elliott) n. 2500

Previous Number Next Number See English 

2500. `Profectus est inde Abraham versus terram meridiei quod significet progressionem Domini in bonis et veris fidei, constat a significatione `proficisci' quod sit progredi, de qua n. 1457; et significatione `terrae meridiei' quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1458. Prius in capite duodecim dictum (o)est de Abrahamo quo `profectus eundo et proficiscendo versus meridiem,' cum in Aegyptum ibi vers. 9, 10, quibus significatum in sensu interno quod Dominus, cum puer, progressus {1} in bona et vera quoad scientiam cognitionum n. 1456, 1459; hic nunc quod profectus versus terram meridiei, quibus significatur ulterior et interior progressio, quae est in bona et ver quoad doctrinam fidei {2}, quare hic dicitur `terra meridiei,' quia `terra' in suo proprio sensu significat Ecclesiam, pro qua doctrina, n. 566, 662, (x)1066, 2117, 2118. [2] Quod instructionem Domini in genere attinet, qualis fuerit, ex hoc capite in sensu interno elucet, nempe quod fuerit {3} per continuas revelationes, et sic per Divinas perceptiones et cogitationes ab ipso, hoc est, a Divino Ipsius, quas implantavit Divinae intelligentiae et sapientiae,' et hoc usque ad perfectam unionem Ipsius Humani cum Ipsius Divino; haec via sapiendi nusquam dabilis est apud aliquem hominem, nam influxit ab Ipso Divino quod (o)erat intimum Ipsius, quia Patris, a Quo conceptus: ita ab Ipso Divino Amore, qui soli Domino fuit, qui fuit quod universum genus humanum salvare vellet. [3] Est arcanum quod vix adhuc alicui notum est quod in ipso amore insit {4} sapientia et intelligentia, sed qualis amor talis est; quod in amore insit sapientia et intelligentia, inde est, quia omnis influxus fit in amorem, seu quod idem, in bonum, ita in ipsam vitam hominis; inde est sapientia et intelligentia angelorum, quae ineffabilis; inde etiam sapientia et intelligentia hominum qui in amore in Dominum et charitate erga proximum; hi tametsi eam apud se non appercipiunt dum vivunt in corpore, usque in illam post obitum veniunt, ex causa quia illa in ipso amore et in ipsa charitate inest, videatur n. 2494. Quod autem amorem Domini attinet, ille fuit infinite supra amorem in quo sunt angeli, fuit enim ipse Divinus, quare in se habuit supereminens omnis sapientiae et intelligentiae, in quod tamen, quia natus homo et progressurus sicut homo secundum ordinem Divinum, successive Se induxit, ut Humanum Suum ita uniret Divino, et faceret Divinum, et hoc propria potentia. @1 profectus$ @2 First draft has quibus similiter significatur progressio sed hic non in scientiam cognitionum, ut prius, verum in illis qui sunt ipsius doctrinae, quae fidei appellatur, sed quae est charitatis. Second draft as I but ulterior ac interior.$ @3 First draft has non fuerit sicut apud alios homines per magistros et docentes, sed per continuas revelationes, quae insinuabantur a Divino Ipsius in perceptiones et cogitationes, et quod inde cognoverit quid bonum et verum, quo nempe sic continue sibi fecerit conclusiones, ex quibus semper ut novis ex se cognitionibus ulterius progressus, usque ad intelligentiam et sapientiam Divinam.$ @4 sit.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church