Arcana Coelestia (Elliott) n. 2503

Previous Number Next Number See English 

2503. Quod `Kadesh' sit affectio veri interioris procedentis a rationalibus, et `Shur' affectio veri exterioris procedentis a scientificis, constare potest a significatione `Kadesh' et `Shur,' quod `Kadesh' significet verum de quo contenditur, n. 1678 ostensum est, ita contentionem de vero, ex qua origine, num ex rationali, ut patet sequentibus; sed quia apud Dominum omne verum fuit ex origine caelesti, hinc `Kadesh' significat affectionem veri. Sunt apud unumquemvis hominem Ecclesiae vera rationalia et vera scientifica; vera rationalia sunt interiora, vera autem scientifica sunt exteriora; haec inter se distincta sunt, prorsus sicut binae memoriae hominis, quibus n. 2469-2473 seq.; inde sequitur quod affectiones veri etiam sint binae, una interior quae est rationalium, altera exterior quae e scientificorum; affectio veri interioris procedentis a rationalibus hic significatur per `Kadesh'; at affectio veri exterioris procedentis a scientificis per `Shur'; quod Shur illud verum significet, videatur n. 1928. Quod nomina in Verbo nusquam aliud significent quam res, prius n. 1224, 1264, 1876, 1888, et multoties alibi, demonstratum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church