2517. Quod `illa maritata marito' significet quod doctrina verae fidei spiritualis sit, et quae ibi, conjuncta caelesti, constat (c)a significatione `maritari marito'; `maritus' cum nominatur in Verbo, significat bonum, et tunc `uxor' verum, secus `dum maritus vocatur vir; tunc `vir' significat verum, et `Uxor' bonum, videatur n. 915, et alibi; hic ideo `maritata marito' significat quod verum sit conjunctum bono, ita ut quoque verum sit bonum: constat etiam ex significatione `Sarae uxoris' quod sit verum spirituale, et `Abrahami' quod sit bonum caeleste, utrumque Divinum, de qua n. 2501, 2507; et quia `Sarah' significat verum spirituale Divinum, ipsa doctrina verae fidei' etiam per `Saram uxorem' intelligitur, nam doctrina est ex veris: inde patet quod `maritata marito' sit quod doctrina verae fidei spiritualis sit, et quae ibi, conjuncta caelesti. @1 i ac.$ @2 i quae spiritualis.$