Arcana Coelestia (Elliott) n. 2541

Previous Number Next Number See English 

2541. `Et vocavit servos suos': quod significet rationalia et scientifica, constat ex significatione `servorum' in Verbo, de qua in sequentibus ad vers. 14, n. 2567. Sunt in homine qui in regno Domini, seu qui regnum Domini est, caelestia, spiritualia, rationalia, scientifica et sensualia; haec inter se subordinata sunt; caelestia et spiritualia primas tenent, ac Domini sunt, rationalia illis subordinata sunt (c)et inserviunt, scientifica his iterum subordinata sunt et serviunt, sensualia demum his seu scientificis; quae inserviunt seu serviunt {1}, sunt respective servi, et vocantur in Verbo servi; quod talis subordinati sit, homo qui ex sensualibus et {2} scientificis solum cogitat, ignorat, et qui aliquid de iis scit, usque obscurissimam ideam habet, quia i corporeis adhuc est, angeli autem distinctissimam; millia enim immo myriades idearum distinctarum apud angelos non nisi quam unam obscuram apud homines sistunt, ut pro exemplo, de his quo `Abimelechus vocavit servos suos, et locutus est omnia verba in auribus eorum, et quod timuerint viri valde,' percipiunt angeli arcaniora quam usquam homo capit, immo quam credere potest, nempe quomodo Dominus redegerit rationalia et scientifica ad oboedientiam, et quidem: ita, quod non ipsa rationalia et scientifica, sed affectiones assurgentes adversus doctrinae caelestia et spiritualia, nam his subjugatis rationalia et scientifica ad oboedientiam redacta sunt; et simul tunc in ordinem: haec sunt angelis inter communissima, quae fortassis homini sunt inter ejus obscurissima, aut non intelligibilia. {3} @1 sensualia quae quia serviunt.$ @2 i ex.$ @3 A is obscure and differs from I. It runs nam his nempe affectionibus subjugatis rationalia et scientifica ad obedientiam redacta sunt; et simul tunc ordinem quae apud spiritus in perverso statu fuerunt, sic continue per vitae suae cursum in mundo; hoc scire angelis est inter communissima, quod fortassis homini est inter ejus obscurissima aut non intelligibilia.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church