Arcana Coelestia (Elliott) n. 2621

Previous Number Next Number See English 

2621. {1} Quod `concepit et peperit' significet quod esset et existere nempe, ut sequitur, Divinum Rationale ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti Domini, constat ex significatione `concipere parere': quod non alii conceptus et partus in sensu interno Verbi intelligantur quam spirituales et caelestes, videatur n. 2584; hic autem Divini, quia agitur de Rationali Domini Divino facto, de Quo, nempe Domino, principaliter praedicatur Esse et Existere, nam Solus Est Existit. Quod praeterea Esse et Existere attinet, apparent sicut forent paene idem, sed non sunt; unusquisque et unumquodvis a conceptione habet suum Esse, a partu autem suum Existere, ita, sicut conceptio est prior quam partus, est Esse prius quam Existere: [2] anima est ipsum Esse hominis, at sensitivum seu corporeum est illius Existere, nam illa existit in hoc: amor caelestis et spiritualis est ipsum Esse hominis qui regeneratur, at rationale et sensitivum, cum imbutum est amore illo, est illius Existere; ita se habet cum omnibus et singulis in universo, nam nihil usquam datur quod non habet suam conceptionem ut Sit, et suum partum ut Existat; quod ex eo etiam illustrari potest, sed coram eruditis, omnis effectus habet suam causam, et omnis causa habet suum finem; finis est Esse causae, et {2} causa est Existere finis pariter causa est Esse effectus, sed effectus est Existere causae. @1 There are three deleted drafts preceding this [ ] in A (see Appendix volume).$ @2 sed.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church