2627. Vers. 3. Et vocavit Abraham nomen filii tui nati sibi quem peperit ei Sarah, Jishak. `Vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi' significat quoque ejus quod Divinum: `quem peperit ei Sarah' significat esse et existere ex Divino spirituali unito Divino caelesti: `Jishak' significat Divinum Rationale.