Arcana Coelestia (Elliott) n. 2629

Previous Number Next Number See English 

2629. `Quem peperit ei Sarah': quod significet esse et existere ex Divino spirituali unito Divino caelesti, constat ex significatione `parere' quod sit existere, de qua n. 2621, et quia partus involvit conceptionem, et partus seu existere est ex Divino spirituali, et conceptio seu esse ex Divino caelesti, quae hic unita sunt, inde `parere' hic significat et esse et existere; tum ex repraesentatione `Sarae' quod sit Divinum spirituale unitum Divino caelesti, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, (x)2173, 2198, 2507. Haec arcaniora sunt quam ut possint describi, immo quam ut possint illustrari per aliqua, (o)quae in mundo, sunt pro mentibus angelicis, quibus haec sistuntur per ineffabilia in luce caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church