Arcana Coelestia (Elliott) n. 2636

Previous Number Next Number See English 

2636. `Abraham filius centum annorum': quod significet plenum statum unitionis, constat a significatione `centum' quod sit plenum, de qua in mox sequentibus, et a significatione `annorum' quod sit status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893, hic, status unitionis. Quid plenus status unitionis Divini Domini cum Humano Ipsius, seu quod idem, cum Rationali, nam humanum incipit in intimo rationalis, n. 2106, 2194, non ita ad captum dici potest, sed usque illustrari per illa quae apud hominem vocantur plenus status, cum reformatur et regeneratur: [2] notum est quod homo non possit regenerari quam in ad adulta aetate, quia tunc primum ratione et judicio pollet, ac ita recipere potest (t)bonum et verum a Domino; antequam in statum illum venit, praeparatur ille a Domino per id quod insinuentur ei talia quae inservire possint ei pro humo recipiendi semina veri et boni, quae sunt plure Status innocentiae et charitatis, tum etiam cognitiones boni et veri, et inde cogitationes, quod fit per plures annos antequam regeneratur; quando homo illis imbutus est, et sic praeparatus, tunc dicitur statu ejus plenus, nam tunc interiora disposita sunt ad recipiendum; apud hominem appellantur omnia illa quibus donatur a Domino ante regenerationem et per quae regeneratur, `reliquiae,' quae in Verbo significantur per numerum `decem,' n. 576, 1738, 2284, tum quoque per `centum,' cum plenus status est regenerationi {1}, n. 1988: [3] haec illustrationi esse possunt, quid significatur per plenum statum unitionis Humani cum Divino in Domino, nempe, cum Ipse ex propria potentis per pugnas tentationum et victorias, et per potentias Divinae sapientiae et intelligentiae, tantum Divini in Humano, hoc est, (o)in Rationali Sibi comparavit, ut Ipsum Divinum unire posset Divino acquisito in Rationali: ut hic status repraesentaretur, factum est quod Abrahamo, tametsi per plures annos moratus in terra Canaane, non prius nasceretur Jishak, quam cum esset aetate centum annorum: haec sunt arcana quae in numero `centum annorum,' quae fuerunt Abrahamo, continentur. [4] Quod numerus `centum' significet plenum, constare quoque {2} potest ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Non erit inde amplius infans dierum, et senex qui non impleverit dies suos, nam puer filius centum annorum morietur, et peccator filius centum annorum maledicetur, lxv 20;

ubi manifeste `centum' pro pleno, nam dicitur `non erit amplius infans dierum (o)et senex, qui non impleverit dies (o)suos, et puer ac peccator {3}, centum annorum,' hoc est, cum plenus status ejus: [5] apud Matthaeum, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, xix 29; Marc. x 29, 30;

ubi `centuplum' pro pleno, seu `mensura bona, pressa, agitata et superfluente,' Luc. vi 38: [6] apud Lucam, Aliud semen cecidit super terram bonam, et enatum fecit fructum centuplum, viii 8; Matth. xiii 8, 23; Marc. iv 20;

ubi `centum' etiam pro pleno, qui numerus non dictus fuisset nisi id significavisset: sint aliter ubi Dominus per parabolam loquitur de debitoribus, quod Unus deberet centum batos olei, et alter centum coros tritici, Luc.(x) xvi 5-7;

ita quoque alibi ubi centum nominatur; similiter se habet cum mille, de quo numero videatur n. 2575. @1 T suggests regenerationis.$ @2 After aliis.$ @3 filius.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church