Arcana Coelestia (Elliott) n. 264

Previous Number Next Number See English 

264. Quod 'conceptus et partus filiorum' in Verbo nec aliter accipiantur quam in sensu spirituali, nempe 'conceptus' pro cogitatione et figmento cordis, et 'filii' pro veris, constare potest ex his quae apud Hosheam, Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero, et a conceptione; etiamsi educaverint filios suos, et orbabo eos, ut non sint homo, quin etiam vae iis, quod recessero ab iis, ix 11, 12;

ubi 'Ephraim' significat intelligentes, seu intelligentiam veri, et 'filii' ipsa vera. Similiter alibi de Ephraimo seu intelligente, qui factus insipiens, Dolores parturientis venerunt ei, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, xiii 13:

et apud Esaiam, Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas; sicut cum fama Aegypto, parturient secundum famam Tyri, xxiii 4, 5; ubi 'Zidon' pro iis qui in cognitionibus fidei fuerunt, et ea per scientifica perdiderunt, ac inde steriles facti: et apud eundem prophetam, [2] Antequam parturit, parit, et antequam venit dolor ei, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? nam parturit terra die uno,... et num [ego frangam, et non] parere faciam? dixit Jehovah; an Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, lxvi 7-9; ubi de regeneratione agitur, et per 'filios' similiter vera fidei significantur. Bona et vera fidei sunt conceptus et partus conjugii caelestis, vocantur 'filii' etiam a Domino apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, ager est mundus, semen vero sunt filii regni, xiii 37, 38; ac bona et vera fidei salvificae, 'filii Abraham,' Joh. viii 39; nam 'semen,' ut dictum n. 255, est fides; quare 'filii,' qui sunt seminis, sunt bona et vera fidei: inde etiam Dominus, quia Ipse semen, vocavit Se Filium Hominis, hoc est Fidem Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church