Arcana Coelestia (Elliott) n. 2682

Previous Number Next Number See English 

2682. `Et conjecit puerum sub unum fruticum': quod significet desperationem quod nihil veri et boni perciperet, constat a significatione `pueri' quod sit spirituale verum, de qua n. 2669, 2677; et ex significatione `fruticis seu virgulti' quod sit perceptio, sed ita parum ut vix aliquid; quare etiam dicitur sub `unum fruticum,' similiter sed in minore gradu ac arbores, quae quod significent perceptiones, videatur n. 103, 2163; tam ab affectu in illo facto, qui est desperationis; inde patet quod per `conjecit puerum sub unum fruticum' significetur desperatio quod nihil veri et boni perciperet: aliquod `sub unum fruticum conjici' sit desolari quoad verum et bonum usque ad desperationem, patet apud Hiobum, In egestate et in esurie solitarius; fugientes ad siccitatem, praeteritam noctem, desolationem et vastitatem; carpentes malvam super frutice:... in fissura vallium ad habitandum, foraminibus pulveris et petrarum; inter frutices gemebant, sub carduo conjungebantur, xxx 3, 4, [6], 7;

ubi de desolatione veri {1}, quae describitur per formulas in Antiqua Ecclesia sollemnes, (Liber enim Hiobi est Antiquae Ecclesiae liber:) ut `esse in egestate et esurie solitarius, fugere ad siccitatem, praeteritam noctem, desolationem, (o)vastitatem, in fissuris vallium et petrarum habitare,' tum `carpere malvam super frutice, et inter frutices gemere': ut quoque apud Esaiam, Venient et quiescent omnes in fluviis desolationum, in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis, et in omnibus ductibus, vii 19;

ubi etiam de desolatione, quae per similes formulas describitur, scilicet per `quiescere in fluviis desolationum, in fissuris petrarum, et in virgultis.(n) [2] In hoc versu agitur de altero statu eorum qui reformantur, qui est quod redigantur ad ignorantiam ut nihil veri sciant, et hoc usque ad desperationem; causa ut {2} redigantur in talem ignorantiam, est ut exstinguatur lux persuasiva [quae ex proprio], quae talis est ut illuminet aeque falsa ac vera, ac inducat fidem falsi per vera, `et fidem veri per falsa,' et simul sui fiduciam; tum quoque ut in cognitionem per ipsam experientiam perducantur de eo quod nihil boni et nihil veri a seipso seu a proprio, sed ex Domino; rediguntur illi qui reformantur, in ignorantiam usque ad desperationem, et tunc iis solatium et illustratio, ut constat ab iis quae sequuntur; influere enim non potest lux veri a Domino in persuasivum quod ex proprio; hoc enim talis naturae est ut illam lucem exstinguat; apparet {3} persuasivum in altera vita instar lucis hiemalis, sed ad approximationem lucis caeli, fit pro luce (o)illa tenebricosum, in quo est omnis veri ignorantia: hic status vocatur desolationis veri apud eos qui reformantur, et de illo {4} agitur quoque multum in sensu interno Verbi. [3] Sed de eo statu pauci scire possunt quia pauci hodie regenerantur; qui non regenerantur, illis perinde est sive verum sciant vel non sciant, tum sive verum sit vel non sit, quod sciunt, modo venditare aliquid pro vero possint; at qui regenerantur, multum de doctrina et vita, quia de salute aeterna, cogitant, ac ideo, si illis verum deficit, quia est cogitationis et affectionis eorum, dolent corde. Qualis status unius et alterius, constare potest ex hoc; homo dum in corpore est, quoad spiritum vivit in caelo, et quoad corpus in mundo; in utrumque nascitur; ac ita creatus est ut possit actualiter quoad spiritum esse cum angelus, e simul per illa quae sunt corporis, esse cum hominibus; sed quia pauci sunt qui credunt quod iis spiritus qui victurus post mortem, pauci sunt qui regenerantur {5}; qui credunt, illis altera vita est omne cogitationi; et affectionis, et mundus est respective nihil; qui autem non credunt illis mundus est omne cogitationis et affectionis, et altera vita est respective nihil; illi sunt qui regenerari possunt, hi autem qui non possunt. @1 i sunt.$ @2 quod.$ @3 i illud.$ @4 hoc.$ @5 A had in utraque vita simul possunt esse but altered to regenerari possunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church