2689. `Et sustulit vocem et flevit': quod significet dolori ulteriorem gradum, constare potest a significatione `tollere vocem et flere' quod sit ultimum doloris, fletus enim cum alta voce non aliud est. {2} Status desolationis veri, tum elongationis a veris, apud eos qui fiunt spirituales, in hoc versu descriptus est; quomodo haec se habent paucis dicendum est; illi qui non reformari possunt, nesciunt prorsus quid sit dolere propter id quod depriventur veris, putant quod nusquam aliquis angi possit propter tale; solum anxietatem dari posse credunt quod quis privetur bonis corporis et mundi, ut valetudine, honore, fama, opibus, et vita: qui autem reformari possunt, aliter prorsus credunt; detinentur ii a Domino in affectione boni et in cogitatione veri, quare in anxietatem veniunt quando illis privantur: [2] notum est quod omnis anxietas et dolor sit inde quod aliquis privetur illis quibus afficitur seu quae amat; qui solum afficiuntur corporeis et mundanis, seu solum talia amant, ii dolent quando `illis privantur; qui autem afficiuntur bonis et veris spiritualibus, et haec amant, ii dolent quando illis privantur; cujusvis vita non est nisi affectio seu amor; inde constare potest qualis status est eorum qui desolantur quoad bona et vera quibus afficiuntur seu quae amant, quod nempe status doloris eorum sit gravior quia interior, et in privatione boni et veri non spectant mortem corporis, quam nec curant, sed mortem aeternam; eorum status est qui hic describitur. [3] Ut quoque sciatur quinam sunt qui in affectione boni et veri a Domino teneri, ac sic reformari et fieri spirituales possunt, et fieri non possunt, etiam paucis dicendum; unusquisque in pueritia, dum primum bonis et veris imbuitur, tenetur a Domino in affirmativo quod veram sit quod a parentibus et a magistris dicitur (c)et docetur; hoc affirmativum apud eos qui spirituales homines possunt fieri, per scientifica et cognitiones confirmatur, nam quicquid addiscunt, quod affine est, se insinuat affirmativo, et hoc corroborat, idque magis et magis usque ad affectionem {2}; hi sunt qui spirituales homines secundum veri essentiam cui fidem habent, fiunt, et qui in tentationibus vincunt. Aliter vero se res habet cum illis qui non spirituales fieri possunt; hi tametsi in pueritia in affirmativo sunt, usque succedente aetate dubitativa admittunt, et sic infringunt affirmativum boni et veri; et cum adultam aetatem intrant, admittunt negativa, usque ad affectionem falsi; hi si in tentationes inducerentur, plane succumberent, quare etiam ab illis liberantur. [4] Sed ipsa causa quod admittant dubitativa, et postea negativa, ducit omnem suam originem a vita mali; qui in vita mali sunt, nusquam aliter possunt; vita cujusvis, ut dictum, est affectio seu amor; qualis affectio seu amor, talis cogitatio; affectio mali et cogitatio veri nusquam se conjungunt; ubi apparent se conjungere, usque non [se] conjungunt, est cogitatio veri absque affectione ejus, quare apud eos verum non est verum, sed modo sonorum quoddam, seu oris, a quo cor procul abest; tale verum scire etiam possunt pessimi, et quandoque prae aliis: apud quosdam etiam datum persuasivum veri talis naturae ut nemo aliud scire possit quam quod sit genuinum, sed usque non est si non sit vita boni; est affectio amoris sui vel mundi quae inducit tale persuasivum, quod etiam cum vehementia apparentis Zeli defendunt, immo usque ut condemnent illos qui non recipiunt, aut similiter credunt; sed hoc verum est quale principium apud unumquemvis, fortius quo fortior amor sui {3} aut mundi; id quidem adnascitur malo, sed non cum malo se conjungit, quare etiam exstirpatur in altera vita. Aliter apud eos qui in vita boni sunt, ipsum verum ibi suam humum, et suum cor, et a Domino suam vitam habet. @1 A passage similar to what follows was written in A at the end of 2685, but deleted. In the margin at that place is written ad finem horum verborum (see Appendix).$ @2 i si quid dubitativi se infert, hoc non curant, sed rejiciunt$ @3 et.$