270. Quod 'edere in magno dolore de humo' significet statum vitae miserabilem, conspicitur ab iis quae praecedunt et sequuntur praeter quod 'edere' in sensu interno sit vivere; tum ab eo quod talis vita sequatur, cum mali spiritus pugnare incipiunt, et angeli qui apud eum, laborare; magis dein cum mali spiritus dominari incohant: spiritus mali tunc regunt externum ejus hominem, angeli internum, de quo parum superest, vix ut angeli aliquid inde possint desumere quo defendant; inde miseria et anxietas. Quod mortui homines raro talem miseriam et anxietatem sentiant, causa est quia non amplius homines sunt, tametsi se putant homines esse prae aliis; nam non magis quam bruta norunt quid spirituale et caeleste et quid vita aeterna; similiter spectant deorsum ad terrestria aut extrorsum ad mundana; modo favent proprio et indulgent genio et sensibus, consentiente omni rationali; et quia mortui, non sustinerent aliquam pugnam aut tentationem; quae si superveniret, gravior esset quam ut vivere possent, et sic sibi adhuc magis maledicerent, inque damnationem adhuc profundius infernalem se praecipitarent; quare parcitur iis usque dum in alteram vitam transiverint, ubi non amplius ex aliqua tentatione et miseria mori possunt; tunc gravissima sustinent; quae similiter significantur per haec, quod 'maledicta humus, et in magno dolore ederet de ea.'