Arcana Coelestia (Elliott) n. 2702

Previous Number Next Number See English 

2702. `Et vidit puteum aquae': quod significet Verbum Domini: e quo vera, constat a significatione `putei aquae' et `fontis' quod sit Verbum, tum doctrina ex Verbo, consequenter etiam ipsum verum de qua mox sequitur, et a significatione `aquae' quod sit verum: quo: `puteus' in quo aqua, et `fons,' sit Verbum Domini, tum doctrina ex Verbo, consequenter etiam ipsum verum, constare potest a plurimis locis; hic quia agitur de Ecclesia spirituali, dicitur `puteus,' non fons sicut etiam in sequentibus hujus capitis, Redarguit Abraham Abimelechum ob causas putei {1}, quem eripuerunt servi Abimelechi, vers. 25; tum Gen. xxvi, Omnes puteos, quos foderunt servi patris Jishaki, in diebus Abrahami patris ejus, obturaverunt Philistaei.... Et reversus Jishak, et fodit puteos aquae, quos foderant in diebus Abrahami, patris ejus {2}, et obturabant eos Philistaei post mortem Abrahami.... Et foderant servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum.... Et foderunt puteum alium, [et rixati sunt etiam super eo,... et transtulit inde et fodit puteum alium,] et non rixati sunt super eo. Et factum est in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicarunt illi super causas putei, quem foderunt, et dixerunt illi, Invenimus aquas, vers. 15, 18-22, 25, 32;

ibi per `puteos' non aliud significatur quam doctrinalia, de quibus rixati, (c)et de quibus non rixati; alioquin quod puteos foderint, et rixati sint toties de illis, non tanti foret ut memoraretur in Verbo Divino. [2] `Puteus' similiter Verbum seu doctrinam significat, de quo apud Mosen, Profecti sunt in Beer; hic puteus, de quo dixit Jehovah Mosi, Collige populum, et dabo illis aquas: tunc cecinit Israel canticum hoc; Ascende putee, respondete ex eo; puteum foderunt eum principes, effoderunt spontanei populi, in legislatore {2}, baculis suis, Num. xxi 16-18;

quia `puteus' significabat illa, ideo canticum propheticum Israelis, in quo agitur de doctrina veri, ut ex singulis in sensu interno constat: inde nomen Beer, et inde nomen Beersheba, et ejus significatio in sensu interno quod sit ipsa doctrina: [3] doctrina autem in qua non vera, vocatur `fovea,' seu puteus in quo non aqua, ut apud Jeremiam, Illustres eorum miserunt minores suos ad aquam, venerunt ad foveas, non invenerunt aquam, reversi sunt vasis suis vacuis, xiv 3;

ubi `aquae' pro veris, `foveae ubi non invenerunt aquas' pro doctrina in qua non verum: (m)apud eundem, Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt venam {4} aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas, quae non continere possunt aquas, ii 13;

ubi similiter `foveae' pro doctrinis non veris, `foveae fractae' pro doctrinalibus compilatis.(n) [4] Quod `fons' sit Verbum, tum doctrina, proinde verum, apud Esaiam, Afflicti et egeni quaerentes aquas, et nullae; lingua eorum siti defecit: Ego Jehovah exaudiam eos, Deus Israelis non relinquam {5} eos, aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes; ponam desertum in lacum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum, xli 17, 18;

ubi de desolatione veri, quae significatur per quod `afflicti et egeni quaererent aquas et {6} nullae,' et per quod `lingua eorum siti deficeret'; dein de consolatione, recreatione, et instructione post desolationem ut in his versibus ubi de Hagare, quae significantur per quod `Jehovah aperiet super clivis fluvios, poneret in medio vallium fontes, desertum in lacum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum,' quae omnia sunt doctrinae veri et affectionis inde: [5] apud Mosen, Habitavit Israel confidenter solitarius ad fontem Jacobi ad terram frumenti et musti, etiam caeli ejus stillant rorem, Deut. xxxiii 28;

`fons Jacobi' pro Verbo, et doctrina veri inde: quia fons Jacobi, significabat Verbum, et doctrinam veri inde, ideo cum Dominus venit ad fontem Jacobi, locutus est cum muliere e Samaria, et docuit quid per fontem, et per aquam significatur; de quibus ita apud Johannem, Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar;... erat ibi fons Jacobi; Jesus itaque fessus ex itinere, consedit sic apud fontem;... venit mulier ex Samaria ad hauriendum aquas, cui dicit Jesus, Da Mihi bibere:... dixit Jesus, Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, ut daret tibi aquam viventem;... omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam Ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 5-7, 10, 13, 14;

quia `fons Jacobi' significabat Verbum, `aqua' verum, et `Samaria Ecclesiam spiritualem, ut pluries in Verbo, ideo locutus est Dominus cum muliere e Samaria, et docuit quod doctrina veri sit ab Ipso, et quod cum ab Ipso, seu quod idem, a Verbo Ipsius, sit `fons aquae salientis in vitam aeternam,' et quod ipsum verum `aqua vivens': [6] similiter apud eundem, Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito, quisquis, credit in Me, sicut dicit scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis, vii 37, 38:

et apud eundem, Agnus, qui in medio throni, pascet eos, et deducet eo ad vivos fontes aquarum, et delebit Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, Apoc. vii 17:

apud eundem, Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc. xxi 6;

`flumina aquae viventis,' et `vivi fontes aquarum' pro veris quae a Domino, seu a Verbo ipsius, nam Dominus est Verbum; bonum amoris et charitatis, quod unice a Domino, est vita veri; `sitiens' dicitur qui in amore et affectione veri, alius non sitire {7} potest. [7] Vera illa vocantur etiam `fontes salutis' apud Esaiam, Haurietis aquas in laetitia ex fontibus salutis, et dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, xii 3, 4:

quod `fons' sit Verbum, seu doctrina inde, patet etiam apud Joelem, Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles ibunt lacte, et omnes rivi Jehudae ibunt aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen Shittim, iv 18;

ubi `aquae' pro veris, `fons e domo Jehovae' pro Verbo Domini: [8] apud Jeremiam, Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos e lateribus terrae, inter eos caecus et claudus;... in fletu venient, et in precibus adducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingent in ea, xxxi 8, 9;

`fontes aquarum in via recti' manifeste pro doctrinalibus veri; `terra septentrionis' pro ignorantia seu desolatione veri, `fletus et preces' pro eorum doloris et desperationis statu; `adduci ad fontes aquarum' pro recreatione et instructione in veris; sicut hic ubi de Hagare et filio ejus: [9] de iisdem quoque ita apud Esaiam, Gaudebunt iis desertum et siccitas; et exsultabit solitudo, et florebit sicut rosa; germinando germinabit, et exsultabit etiam exsultatione et cantando; gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Sharonis; illi videbunt gloriam Jehovae, honorem Dei nostri; confirmate manus remissas, et genua labentia roborate.... Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum (x)patebuntur;... erumpent in deserto aquae, et fluvii in solitudine, et erit aridus locus in lacum, et siticulosus in scaturigines aquarum, xxxv 1-3, 5-7;

ubi `desertum' pro desolatione veri; `aquae, fluvii, lacus, scaturigines aquarum' pro veris quae recreationi et gaudio, illis qui in vastatione fuerunt, quorum gaudia ibi multis describitur: [10] apud Davidem, Jehovah emittit fontes in vallibus, inter montes ibunt; potum praebebunt omni ferae agrorum, frangent onagri sitim suam:... irrigat montes e conclavibus suis, Ps. civ 10, 11, 13;

`fontes' pro veris; `montes' pro amore boni et veri; `potum praebere' pro instruere; `ferae agrorum' pro illis qui inde vivunt, videatur n. 774, 841, 908; `onagri' pro illis qui solum in vero rationali sunt, n. 1949-1951: [11] apud Mosen, Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, Gen. xlix 22;

`fons' pro doctrina a Domino: apud eundem, Jehovah Deus tuus introducet te in terram bonam, terram fluviorum aquarum {8}, fontium, abyssorum exeuntium in valle et in monte, Deut. viii 7;

`terra' pro regno Domini et Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 2571, quae `bona' dicitur ex bono amoris et charitatis; `fluvii {9}, aquae fontes et abyssi' pro veris inde: apud eundem, Terra Canaan, terra montium et vallium, ad pluviam caeli {10} imbibit aquas, Deut. xi 11. [12] Quod `aquae' sint vera tam spiritualia quam rationalia, ut et scientifica, patet ab his locis, apud Esaiam, Ecce Dominus Jehovah Zebaoth, removens a Hierosolymae et a Jehudah,... omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, iii 1:

apud eundem, Obviam sitienti adferte aquas, cum pane ejus praevenite vagantem, xxi 14 apud eundem, Beati vos seminantes juxta omnes aquas, xxxii 20:

apud eundem, Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines,... in altis habitabit,... panis illius dabitur, aquae illius fideles, xxxiii 15, 16:

apud eundem, Tunc non sitient, in deserto ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis; et findit petram, et effluunt {11} aquae, xlviii 21; Exod. xvii 1-8; Num. (x)xx 11, 13:

apud Davidem, Diffindit petras in deserto, et bibere fecit ut abyssos multum, eduxit {12} fluenta e petra, et descendere fecit sicut flumen aquas Ps. lxxviii 15, 16;

ubi `petra' pro Domino, `aquae, flumina et abyssi inde' pro veris ab ipso: [13] apud eundem Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem:... ponit desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam exitus aquarum, Ps. cvii 33, 35:

apud eundem, Vox Jehovae super aquis; Jehovah super aquis multis, Ps. xxix 3:

apud eundem, Fluvius, rivi ejus laetificabunt civitatem Dei, sanctum habitaculorum Altissimi, Ps. xlvi 5 [A.V. 4]:

apud eundem, Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum; colligens sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos, Ps. xxxiii 6, 7:

apud eundem, Visitas terram, et delectaris ea, plurimum {13} ditas eam, rivus Dei plenus aquis, Ps. lxv 10 [A.V. 9]:

apud eundem, Viderunt Te aquae Deus, viderunt Te aquae,... commotae sunt abyssi; effuderunt aquas nubes;... in mari via Tua, et semita Tua in aquis multis, Ps. (x)lxxvii 17, 18, 20 [A.V. 16, 17, 19];

hic quod non `aquae' significent aquas, nec quod `abyssi commotae sint,' et quod `Jehovae via in mari, et semita in aquis,' cuivis patet, sed quod aquae spirituales sint, hoc est, spiritualia quae sunt veri; alioquin esset cumulus vocum inanium: apud Esaiam, Heu omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, lv 1:

apud Zachariam, Fiet in die illo, exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, dimidia pars earum ad mare orientale, et dimidia pars earum ad mare posterius, xiv 8. [14] Praeterea ubi de Ecclesia plantanda et plantata agitur in Verbo, et illa describitur per paradisum, hortum, lucum, aut per arbores, sollemne est ut quoque describatur per aquas aut fluvios qui irrigant, per quos significantur spiritualia, rationalia aut scientifica, quae sunt veri; sicut paradisus, Gen. ii 8, 9, qui quoque describitur per `fluvios' ibi vers. 10-14, per quos significantur illa quae sunt sapientiae et intelligentiae, videatur n. 107-121; similiter pluries alibi in Verbo; ut apud Mosen, Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas; defluent aquae e situlis ejus, et semen ejus in aquis multis, Num. xxiv 6, 7:

apud Ezechielem, Accepit de semine terrae, et posuit id in agro sementis, accepit juxta aquas multas,... germinavit, et factum est in vitem luxuriantem, xvii 5, 6;

quod `vitis et vinea' significet Ecclesiam spiritualem, videatur n. 1069: apud eundem, Mater tua, sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera et ramosa facta est ab aquis multis, xix (x)10:

apud eundem, Ecce Asshur in Libano,... aquae crescere fecerunt eam, abyssus altam fecit eam, cum fluviis suis vadens circumcirca plantam ejus, et aquaeductus suos emisit ad omnes arbores agri, xxxi 4 [A.V. 3]:

[15] apud eundem, Ecce ad ripam fluvii arbor multa valde, hinc et illinc; dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt super planitiem, ac veniunt versus mare, in mare emissae, et sanantur aquae; et erit, omnis anima vivens quae reptat, ad omne quo venit duorum fluviorum, vivet; et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venit fluvius.... Coenosa ejus et paludes ejus, et non sanantur, in Salem dabuntur, xlvii 7-9, 11;

ibi de Nova Hierosolyma, seu regno spirituali Domini; `aquae exeuntes ad terminum orientalem' significant spiritualia quae a caelestibus, quae sunt vera ex origine caelesti, hoc est, fidem ex amore et charitate, n. 101, 1250; `descendere in planitiem' significant {14} doctrinalia quae rationalis, n. 2418, 2450; `venire versus mare' significat ad scientifica, `mare' est collectio eorum, n. 28; `anima vivens quae reptat' significat oblectamenta eorum, n. 746, 909, 994, quae vivent `ex aquis fluvii,' hoc est, a spiritualibus ex origine caelesti; `piscis multus' pro scientificorum applicabilium abundantia, n. 40, 991; `coenosa et paludes' pro inapplicabilibus et impuris; `abire in salem' pro vastari, n. 2455: apud Jeremiam, Benedictus vir, qui confidit in Jehovah,... erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta rivum emittit radices suas, xvii 7, 8:

apud Davidem, Erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, Ps. i 3:

apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, Apoc. xxii 1, 2. [16] Quia nunc `aquae' significant vera in sensu interno Verbi, ideo in Ecclesia Judaica {15}, repraesentationis causa coram angelis, apud quos ritualia spectata sunt spiritualiter, mandatum (o)est, ut sacerdotes et Levitae aquis se lavarent {16}, cum accederent ad ministrandum, et quidem ex labro inter tentorium et altare, et postea ex mari aeneo, et ceteris labris circa templum, quae erant loco fontis. Similiter propter repraesentationem institutum de `aqua peccati seu purgationis quae spargeretur super Levitas,' Num. viii 7. Tum de `aqua separationis ex cinere vaccae rufae,' Num. xix 2-19. Quod `spolia a Midianitis mundarentur per aquam,' Num. xxxi 19-25. [17] `Aquae quae datae ex petra,' Exod. xvii 1-8; Num. xx 1-13; {17}, repraesentabant et significabant abundantiam spiritualium seu verorum fidei a Domino; `aquae amarae quae sanatae per lignum,' Exod. xv 22-25, repraesentabant et significabant vera quae non placent, quod ex bono seu ejus affectione, accepta et grata fiant; quod `lignum' significet bonum quod affectionis seu voluntatis, videatur n. 643. Ex illis (o)nunc sciri potest quid `aqua' in Verbo, et inde quid `aqua in baptismo,' de quo Dominus ita apud Johannem, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, iii 5, quod nempe `aqua' sit spirituale fidei, et `spiritus' caeleste ejus, ita quod baptismus sit symbolum regenerationis hominis a Domino per vera et bona fidei; non quod per baptismum sit regeneratio, sed per vitam significatam in baptismo, in quam Christiani qui vera fidei, quia Verbum, habent, intrabunt. @1 i aquae.$ @2 sui.$ @3 In all other places except 3424 S has per legislatorem.$ @4 Heb. [ ] (maqor). In 3623 and elsewhere S has fons for this word.$ @5 relinquet I.$ @6 sed.$ @7 i aquae.$ @8 aquae.$ @9 The comma seems unnecessary.$ @10 caelorum as Heb.$ @11 ut effluant.$ @12 i et.$ @13 I places this comma after plurimum.$ @14 significat.$ @15 Judaica after spiritualiter.$ @16 Before sacerdotes.$ @17 AI have cap. xxiii 13, T suggests Deut. viii 15.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church