Arcana Coelestia (Elliott) n. 2706

Previous Number Next Number See English 

2706. `Fuit Deus cum puero': quod significet praesentiam Domini apud spirituales, constat a significatione `esse Deus cum aliquo,' et a `pueri'; quod `esse Deus cum aliquo' significet praesentiam Domini, constare potest absque explicatione; praesens quidem est Dominus apud unumquemvis, nam aliunde non est vita, et singularissima ejus regit, etiam apud pessimos, inque ipso inferno sed diversimode secundum receptionem vitae {1}; qui vitam amoris boni et veri Ipsius recipiunt sinistre, et pervertunt in amores mali et falsi, est Dominus praesens, et regit fines eorum, quantum possibile {2} ad bonum, sed praesentia apud eos dicitur absentia, et quidem in tali gradu quo malum distat a bono, et falsum a vero: apud eos autem qui vitam amoris boni et veri Domini recipiunt, praedicatur praesentia et quidem secundum gradum receptionis: se habet hoc comparative sicut sol, qui praesens est calore et luce in vegetatis mundi etiam secundum receptionem. Quod `puer' significet spirituale quoad verum, supra dictum est, hic spirituales quia repraesentat hominem Ecclesia spiritualis, tum ipsam Ecclesiam spiritualem, et in universali sensum regnum spirituale Domini; cum enim dicitur quod aliquis significer spirituale, ut hic `puer' spirituale quoad verum, involvit quod significer spirituales, nam spirituale non datur absque subjecto; ita quoque se habet cum reliquis quae dicuntur in sensu abstracto. @1 A had apud eos here but deletes it.$ @2 A had est but d, I i comma.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church