Arcana Coelestia (Elliott) n. 2709

Previous Number Next Number See English 

2709. `Et fuit jaculator arcus': quod significet spiritualis Ecclesiae hominem, constat a significatione `jaculi, teli, seu sagittae' quod {1} sit verum, et a significatione `arcus' quod sit doctrina, de quibus supra n. 2686. Spiritualis Ecclesiae homo olim `jaculator arcus' est dictus, quia per vera se defendit, et de veris disserit, secus ac caelestis Ecclesiae homo, qui ex bono tutus est, ac de veris non disserit, videatur supra n. 2708; vera per quae spiritualis Ecclesiae homo se defendit, et de quibus disserit, sunt ex doctrina quam agnoscit: [2] quod spiritualis homo olim dictus sit `jaculator' et `sagittarius,' et doctrina dicta (o)sit (t)arcus et pharetra, et vera doctrinae, seu potius doctrinalia, (o)dicta sint tela, jacula et sagittae, constat porro apud Davidem, Filii Ephraimi armati, jaculatores arcus, averterunt se in die praelii, Ps. lxxviii 9;

`Ephraim' pro intellectuali Ecclesiae: in Libro Judicum, Equitantes asinas candidas, sedentes super Middim {2}, et ambulantes super via, meditemini; a voce sagittariorum inter haurientes, ibi disserent justitias Jehovae, justitias villae ejus in Israel, v 10, 11:

apud Esaiam, Jehovah ab utero vocavit me, a visceribus matris meae memorare fecit nomen meum, et posuit os meum sicut gladium acutum; in umbra manus Suae abscondidit me, et posuit me in sagittam purgatam, in pharetra Sua occultavit me, et dixit mihi, Servus Meus tu Israel, quia in te gloriabor, xlix 1-3;

[3] `Israel pro Ecclesia spirituali': apud Davidem, Sicut sagittae in manu potentis, ita filii pueritiarum; beati quisque qui implevit pharetram suam ex illis, Ps. cxxvii 4 [A.V.5];

`pharetra' pro doctrina boni et veri: (m)apud Habakkuk, Sol, luna, stetit sede sua, ad lucem sagittarum tuarum ibunt, ad splendorem fulguris hastae, iii 11:(n) quod Joash rex Israelis ex jussu Elishae jaculatus sit sagittam arcus trans fenestram, dicente tunc Elisha, Sagitta salutis Jehovae, sagitta salutis Jehovae in Syrum, 2 Reg. xiii 16-18, [4] significat arcana de doctrina boni et veri. Sicut pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque `jacula, tela, sagittae, arcus, jaculator,' et significant falsa, doctrinam falsi, et illos qui in falso sunt, ut apud Mosen, Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem filiarum, incedit super murum, et amaritudine affecerunt cum, et jaculati sunt; et oderunt eum sagittarii, Gen. xlix 22, 23:

apud Jeremiam, Jaculati {3} sunt linguam suam, arcum suum mendacium, et non ad veritatem,... sagitta extensa lingua eorum, dolum loquitur, ix (x)2, 7 [A.V.3, 8]:

apud Davidem, Acuerunt sicut gladium linguam suam, tetenderunt sagittam suam verbum amarum, ad jaculandum in occultis integrum, subito jaculabuntur, et non timebunt eum; roborabunt sibimet verbum malum, narrabunt ad occultandum laqueos, Ps. lxiv 4-6 [A.V. 3-5]:

apud eundem, Ecce mali tendunt arcum, parant sagittam suam super nervo {4}, ad jaculandum in ipsa caligine rectos corde, Ps. xi 2:

apud eundem, Scutum et clypeus veritas ejus, non timebis a pavore noctis, a sagitta volat interdiu, Ps. xci 4, 5. @1 in Verbo.$ @2 Heb. [ ] (middin). RV translates `on rich carpets,' AV `in judgement.' Sch has Middin, so A, but I has Middim here though Middin in 2781.$ @3 Ejaculati.$ @4 nervum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church