2712. `Habitavit in deserto Paran': quod significet vitam spiritualis hominis quoad bonum, constat ex significatione `habitare' quod praedicetur de bono veri, seu de bono spirituali, hoc est, de bono spiritualis hominis; quod quale sit, describitur per id quod `habitaret in deserto Paran,' de quibus mox sequitur. Quod `habitare' praedicetur de bono seu affectione veri, constat a pluribus locis Verbi ubi agitur de `urbibus,' per quas significantur vera, quod erunt absque `habitatore', per quem significatur bonum, n. 2268, (x)2449, 2451; vera enim inhabitantur a bono; et sunt vera absque bono, sicut urbs in qua {1} non habitans, ut apud Zephaniam, Vastare feci plateas eorum, ut non transiens; desolatae sunt urbes eorum, ut non ullus habitans, iii 6:
apud Jeremiam, [2] Jehovah deducens nos per desertum,... non transiit in ea vir, et non habitavit homo ibi;... posuerunt terram ejus in solitudinem, urbes ejus exustae, ut non habitans, ii 6, 15:
apud eundem, Omnis urbs derelicta, et nemo habitans in eis, iv 29:
apud eundem, In plateis Hierosolymae desolatis, et nullus homo, et nullus habitator, et nulla bestia, xxxiii 10;
`plateae' pro veris, n. 2336, `nullus homo' pro nullo bono caelesti, `nullus habitator' pro nullo bono spirituali, `nulla bestia' pro nullo bono naturali: apud eundem, Urbes Moabi in desolationem erunt, nullus habitans in eis, xlviii 9. [3] Apud Prophetas in singulis expressionibus est {2} conjugium veri et boni, quare ubi `urbs desolata' dicitur, etiam adjicitur quod `non habitans in ea,' ex causa quia `urbs' significat vera, et `habitans' bonum, alioquin superfluum foret dicere non habitans ubi dictum quod urbs desolata sit: (m) similiter sunt voces constantes, quae significant illa quae (o)sunt boni caelestis, quae boni spiritualis, tum quae veri, ut apud Esaiam, Semen tuum gentes possidebit, et urbes desolatas habitabunt, liv 3;
ubi `possidere' praedicatur de bono caelesti, `habitare' de bono spirituali: apud eundem, Possidebunt eam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, liv 3;
[4] similiter: apud Davidem, Deus salvabit Zionem, et aedificabit civitates Jehudae, et habitabunt ibi et possidebunt eam, et semen servorum ejus hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. lxix 36, 37 [A V.3 5, 36];
`habitare et simul possidere' praedicatur {3} de bono caelesti, `habitare' de bono spirituali: apud Esaiam, Dicens Hierosolymae, Habitaberis, et civitatibus Jehudae, Aedificabimini, xliv 26;
ubi `habitare' praedicatur de bono spiritualis Ecclesiae, quae est `Hierosolyma': in tantum voces in Verbo praedicantur de suis bonis et suis veris, ut solum ex notitia praedicationis talium vocum sciri possit, de qua re in genere agitur. (n) @1 ubi.$ @2 est after Prophetas.$ @3 i tum haereditare.$