2728. Et quia pauci hodie, ut dictum, sciunt quid genuinus amor conjugialis, ex illis quae detecta sunt, describetur. Amor conjugialis originem ducit a conjugio Divino Boni et Veri, ita ab Ipso Domino: quod inde amor conjugialis, non apparet ad sensum et captum, sed usque constare potest ex influxu et ex correspondentia, praeter ex Verbo: ab {1} influxu, caelum ex unione boni et veri quae influit a Domino, comparatur conjugio, et vocatur conjugium; ex correspondentia, cum bonum unitum vero defluit in sphaeram inferiorem, sistit illud unionem mentium, cum in adhuc inferiorem, sistit conjugium: quare unio mentium ex bono unito vero a Domino, est ipse amor conjugialis. @1 ex.$