Arcana Coelestia (Elliott) n. 2733

Previous Number Next Number See English 

2733. Erant quidam spiritus qui ex usu in vita corporis, me solertia peculiari infestabant, et hoc per influxum molliusculum quasi undantem, qualis solet esse proborum spirituum, sed perceptum quod in illo essent astutiae et similia, ut captarent et fallerent; tandem locutus sum cum uno (c)eorum, qui quod fuerit dux exercitus cum vixit in mundo, mihi dictum est; et quia percepi quod in ideis cogitationis ejus esset lascivum, locutus cum illo de conjugio sum, loquela spirituum repraesentativis illustrata, quae plene exprimit sensa, et momento plura; dixit quod adulteria in vita corporis pro nihilo reputaverit; [2] sed ei dicere datum est {1} quod adulteria sint nefanda, tametsi apparent coram iis qui tales, ex jucundo quod captarunt et ex persuasivo inde, quod non talia, immo quod licita; quod etiam scire posset ex eo quod conjugia sint seminaria generis humani, et inde etiam seminaria regni caelestis, et idcirco quod nusquam violanda, sed sancta habenda; tum ex eo quod scire debet quia in altera vita est, ac in statu perceptionis, quod amor conjugialis a Domino per caelum descendat, et quod ab illo amore, ut a parente, derivetur amor mutuus, qui est firmamentum caeli; (m)et ex eo quod adulteri, dum modo approximant ad societates caelestes, quod sentiant graveolentiam suam, et se inde praecipitent versus infernum; ad minimum potuisset scire quod violare conjugia esset contra leges Divinas, et contra omnium leges civiles, tum contra genuinum lumen rationis, quia contra ordinem et Divinum et humanum, praeter plura: [3] sed respondebat quod talia nusquam sciverit in vita corporis, nec quod cogitaverit; voluit ratiocinari num ita esset, sed dictum quod veritas non admittat ratiocinia in altera vita, patrocinantur enim jucundis, ita malis et falsis; et quod primum cogitare debeat de illis quae dicta sunt quia vera; aut etiam ex illo principio quod notissimum [est] in orbe, quod nemo alteri facere debeat quod non velit ut alter faciet sibi, et sic si quis ipsius uxorem quam amavisset, quod {2} fit in principio omnis conjugii, tali modo decepisset, tunc cum in statu excandescentiae super id esset, si ex illo statu loqueretur, annon quoque ipse adulteria detestaturus fuisset, et tunc, quia ingenio pollet, se confirmavisset plus quam alii contra illa, usque ut damnavisset illa ad infernum; ita quod potuisset se judicare ex semet. @1 loquutus sum cum illo de conjugio, dixit quod in vita corporis adulteria pro nihilo reputaverit, loquela spirituum repraesentativis illustrata, quae plene exprimit sensa, et momento plurima; dicere ei datum est.$ @2 ut.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church