2735. Genuinus amor conjugialis est imago caeli, et cum repraesentatur in altera vita, fit per pulcherrima quae usquam oculis videri et mente capi possunt; repraesentatur per virginem pulchritudinis inexpressibilis cinctam candida nube, sic ut dici queat quod sit ipsa pulchritudo in essentia et forma; dictum quod ex amore conjugiali sit omnis pulchritudo in altera vita; affectiones et cogitationes ejus repraesentantur per auras adamantinas ex quasi rubinis et pyropis scintillantes, et haec cum deliciis quae afficiunt intima mentium: ut primum autem aliquid lascivi intervenit, disparantur.