2737. Apud illos qui in amore conjugiali vivunt, aperta sunt interiora mentis per caelum usque ad Dominum, nam ille amor influit a Domino per intimam hominis, inde habent regnum Domini in se, et inde habent amorem erga infantes genuinum, propter regnum Domini; et inde illi sunt prae omnibus receptibiles amorum caelestium, et sunt prae omnibus in amore mutuo, hic enim inde venit ut rivus a suo fonte.