Arcana Coelestia (Elliott) n. 2741

Previous Number Next Number See English 

2741. Bonum et verum continue influit a Domino apud omnes, proinde amor genuinus conjugialis, sed diversimode recipitur, et sicut recipitur, talis fit; apud lascivos vertitur in lasciviam, apud adulteros in adulteria, felicitas caelestis in jucundum immundum {1}, ita caelum in infernum; se habet hoc sicut solis lux influens in objecta, quae secundum formam objectorum recipitur, et fit caeruleum, rubicundum, flavum, viride, obscurum, etiam nigrum, secundum receptionem. @1 A has corporeum with immundum written above.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church