Arcana Coelestia (Elliott) n. 2748

Previous Number Next Number See English 

2748. Quidam spiritus qui adulterii vitam in mundo egerunt, ad me veniebant, mecum locuti; appercipiebam quod non diu in altera vita fuerint, nesciebant enim quod ibi essent, putantes adhuc esse in mundo; reflexio ubinam essent (c)illis adempta fuit; iis dicere datum quod in altera vita essent, sed mox obliti, quaerebant ubinam essent domus, ubi se insinuare possent, sed dictum annon respectum haberent spiritualium, nempe amoris conjugialis, qui per similia allectamenta dissociatur, et quod contra ordinem caelestem esset, se ad haec nihil attendebant, nec illa intelligebant; dixi porro, annon timerent leges, et punitiones secundum leges, sed haec contemnebant; at cum dixi, forte a domesticis tractarentur male verberibus, haec solum timebant. Dei percipere dabatur eorum cogitationes, nam illae communicantur in altera vita erant tam spurcae et obscenae ut probi non possint non horrescere, quae tamen quoad omnia et singula in altera vita propalantur coram spiritibus et angelis: inde etiam constare potest quod tales non possint esse in caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church