2755. Inferna adulterorum plura sunt, ibi nihil plus amant quam sordes et excrementa, haec iis tunc jucunda; quod etiam constare potest (c)a pluribus istius sortis in vita corporis, quibus delectabile est sordida et cogitare et memorare, sed abstinent modo propter decorum: jucundum adulterii in altera vita vertitur in talia; se habet hoc, sicut dum calor solis, etiam vernalis, influit in excrementum seu {1} in cadaver. @1 vel.$