Arcana Coelestia (Elliott) n. 2759

Previous Number Next Number See English 

2759. {1} Ad latus dextrum e terra inferiore exsurgebat quasi volumen; dicebatur quod essent spiritus multi ex plebe indocta, non prava; fuerunt rustici et alii simplices; locutus cum iis; dicebant quod sciant Dominum, cujus nomini se commendant; praeterea parum noverunt de fide et ejus mysteriis; a postea exsurgebant, qui aliquantisper plus sciebant; quod interiora eorum potuissent aperiri, perceptum est, hoc enim in altera vita manifeste percipi potest; conscientiam habuerunt, quae mecum communicata, ut scirem, dictum quod in amore conjugiali simpliciter vixerint, dicebant quod conjuge amaverint, et ab adulteriis abstinuerint, quod haec ex conscientia, constabat eo quod dicerent se non aliter potuisse quia contra eorum voluntatem: tales informantur in altera vita, et perficiuntur in bono amoris et vero fidei; et denique recipiuntur inter angelos. @1 n. 2758 and 2579 were written and numbered in reverse order, but directions are inserted for their transposition.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church