Arcana Coelestia (Elliott) n. 2763

Previous Number Next Number See English 

2763. Ex his nunc patet unde repraesentativa et significativa in Verbo, quod nempe ex repraesentativis quae existunt in altera vita; inde venerunt illa ad homines Antiquissimae Ecclesiae qui caelestes fuerunt, et cum spiritibus et angelis simul fuerunt cum vivebant; repraesentativa illa ab illis emanarunt ad posteros, et tandem ad illos qui non sciebant praeter quod talia significarent; sed quia {1}ab antiquissimis temporibus fuerunt, et in cultu eorum Divino, {2}venerata sunt et sancta habita. [2] Praeter repraesentativa, etiam sunt correspondentia, quae prorsus aliud in mundo naturali quam in mundo spirituali {3}sonant, et quoque significant, sicut quod `cor' affectionem boni' `oculi' intellectum, `aures' oboedientiam, `manus' potentiam, praeter innumerabilia alia; haec non ita repraesentantur in mundo spirituum sed correspondent, sicut naturale spirituali; inde est quod unumquodvis: verbum quoad omnium minimam iotam in Verbo involvat spirituali et caelestia; et quod ita inspiratum sit Verbum, nempe cum legitur ab homine, quod tunc spiritus et angeli ilico percipiant illud spiritualiter secundum repraesentationes et correspondentias. [3] Sed scientia haec, quae tantum exculta et aestimata fuit ab antiquis post diluvium et per quam illi cum spiritibus et angelis cogitare potuerunt, hodie prorsus obliterata est, in tantum ut vix aliquis credere velit quod sit; et qui credunt, non aliter vocant quam quoddam mysticum nullius usus, et hoc ex causa quia homo prorsus mundanus et corporeus factus est, usque adeo ut cum nominatur spirituale et caeleste, repugnantiam, et quandoque fastidium, immo nauseam, sentiat; quid tunc facie in altera vita quae in aeternum manet, ubi non est mundanum et corporeum sed modo spirituale et caeleste, quod facit vitam in caelo. @1 A had ab Antiquissimis fuerunt, d ab Antiquissimis ip antiqua.$ @2 sancta habita sunt et venerata.$ @3 A alters significant to sonant.$

CAPUT XXII 1. Et fuit post verba illa, et Deus tentavit Abrahamum, et dixit ad (c)illum, Abraham, et dixit, Ecce ego. 2. Et dixit, Accipe quaeso filium tuum, unicum tuum, quem amas, Jishakum, et vade tibi ad terram Moriah, et offer eum ibi in holocaustum, super uno montium, quem dico ad te. 3. Et mane surrexit Abraham in matutino, et instravit asinum suum, et accepit duos pueros suos secum, et Jishakum filium suum et fidit ligna holocausti, et surrexit, et ivit ad locum, quem dixit ei DEUS. 4. In die tertio, et sustulit Abraham oculos suos, et vidit locum e longinquo. 5. Et dixit Abraham ad pueros suos, Manete vobis hic cum asino, et ego et puer ibimus usque illuc, et incurvabimus nos, et revertemur ad vos. 6. Et accepit Abraham ligna holocausti, et posuit super Jishako filio suo; et accepit in manu sua ignem et cultrum, et iverunt ambo illi simul. 7. Et dixit Jishak ad Abraham patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce ego, fili mi; et dixit, Ecce ignis et ligna, et ubi pecus in holocaustum? 8. Et dixit Abraham, DEUS videbit Sibi pecudem in holocaustum, fili mi; et iverunt ambo illi una. 9. Et venerunt ad locum, quem dixit ei DEUS, et aedificabat ibi Abraham altare, et disposuit ligna, et ligavit Jishakum filium suum, et posuit illum super altari, desuper ligna. 10. Et misit Abraham manum suam, et accepit cultrum, ad mactandum filium suum. 11. Et clamavit ad eum angelus JEHOVAE e caelo, et dixit Abraham, Abraham; et dixit, Ecce ego. 12. Et dixit, Ne mittas manum tuam ad puerum, et ne facias illi quicquam, quia nunc novi, quod timeas DEUM tu, et non cohibuisti filium tuum, unicum tuum, a ME. 13. Et sustulit Abraham oculos suos, et vidit, et ecce aries post detentus in perplexo cornibus suis; et ivit Abraham, et accepit arietem, et obtulit illum in holocaustum loco filii sui. 14. Et vocavit Abraham nomen loci illius, JEHOVAH videbit, quod dicitur hodie, In monte JEHOVAH videbit. 15. Et clamavit angelus JEHOVAE ad Abraham secundo e caelo. 16. Et dixit, In Me juravi, dictum JEHOVAE, quia propterea quod fecisti verbum hoc, et non cohibuisti filium tuum, unicum tuum. 17. Quod benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum, tanquam stellas caelorum, et tanquam arenam quae super litore maris; et hereditabit semen tuum portam hostium {1}tuorum. 18. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, propter quod auscultasti voci Meae. 19. Et reversus est Abraham ad pueros suos; et surrexerunt, et iverunt simul ad Beersheba; et habitavit Abraham in Beersheba. 20. Et fuit post verba illa, et indicatum est Abrahamo, dicendo, Ecce peperit Milkah etiam illa filios Nahori fratri tuo. 21. Uz primogenitum suum, et Buz fratrem ejus, et Kemuel patrem Arami. 22. Et Kesed, et Hazo, et Pildash, et Jidlaph, et Bethuel. 23. Et Bethuel genuit Rebeccam: octo illos peperit Nahori fratri Abrahami. 24. Et concubina ejus, et nomen ejus Reumah; et peperit etiam illa Tebah, et Gaham, et Tahash, et Maacah. @1 Heb. = suorum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church