Arcana Coelestia (Elliott) n. 2777

Previous Number Next Number See English 

2777. `Super uno montium': quod significet amorem Divinum, constat ex significatione `montis' quod sit amor, de qua n. 795, 796, 1430, hic amor Divinus quia praedicatur de Domino, qui amor qualis, videatur n. 1690, 1691f, 1789, 1812, 1820, 2077, 2253, 2500, (x)2572. Quia amor Divinus fuit ex quo Dominus in tentationibus pugnavit et vicit, et ex quo Se sanctificavit et glorificavit, hic dicitur Abrahamo quod offerret {1}Jishakum in holocaustum super uno montium in terra Moriae. Hoc repraesentativum elucidatur per id quod altare a Davide, et templum a Salomone, aedificatum sit super monte Moriae, n. 2775; altare enim super quo holocausta et sacrificia, fuit principale repraesentativum Domini, et dein templum; quod `altare,' videatur n. 921, et constat apud Davidem, Deducent me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiam exsultationis meae, Ps. xliii 3, 4:

quod `templum,' constat apud Johannem, Jesus dixit, Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud: . . . Ipse loquebatur de templo corporis Sui, ii 19, 21. @1 Isacum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church