Arcana Coelestia (Elliott) n. 2780

Previous Number Next Number See English 

2780. 'Mane surrexit Abraham in matutino': quod significet statum pacis et innocentiae, constat a significatione `mane,' tum `surgere in matutino,' cum praedicatur de Domino, qui hic est `Abraham': `mane' in universali sensu significat Dominum, et inde regnum Ipsius, consequenter caeleste amoris in communi et particulari, ut n. 2333 ostensum; et quia illa, significat ipsum statum in quo sunt, qui status est pacis et innocentiae; status pacis in caelis se habet sicut status aurorae in terris; in statu pacis in caelis existunt omnia caelestia et spiritualia, et inde trahunt omne suum faustum, beatum et felix, sicut in statu aurorae in terris existunt omnia coram homine ut jucunda et laeta; singularia enim ab affectione communi trahunt quod talia sint, videatur n. 920, 2384: similiter se habet cum statu innocentiae; hic existit in statu pacis, et est commune afficiens omnia quae sunt amoris et fidei; haec nisi in se habeant innocentiam, carent suo essentiali; inde est quod nemo possit in caelum venire nisi aliquid innocentiae habeat, Marc. x 15. Inde patet quid `mane' significat in sensu interno, et magis cum dicitur `mane surrexit in matutino'; et quia in supremo sensu `mane' est Dominus, et ex Ipso status efficiens et afficiens illa quae in regno Ipsius sunt, etiam `mane' et `mane surgere' significat plura quae in statu illo existunt, et hoc praedicate ad ea quae in sensu interno consequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church