Arcana Coelestia (Elliott) n. 2784

Previous Number Next Number See English 

2784. `Et fidit ligna holocausti': quod significet meritum justitiae, constat a significatione `lignorum' et `findere ligna'; quod `ligna' significent bona quae operum, et quae justitiae, et `findere ligna' quod significet meritum ponere in bonis quae operum, at `findere ligna holocausti' meritum justitiae, apparet remotius quam ut sciri queat absque revelatione: quod `findere ligna' sit meritum ponere in bonis quae operum, constare mihi potuit ex illis quae visa sunt et descripta in Parte Prima n. 1110 de sectoribus lignorum, quod sint illi qui, per bona quae fecerunt, mereri voluerunt salutem; praeterea etiam sunt alii antrorsum superne paulo ad dextrum, ex quodam orbe, qui pariter omne bonum sibi vindicarunt, et apparent similiter secare {1}et findere ligua; hi quandoque cum laborare sibi videntur, lucent facie ex igne quodam fatuo, quod est bonum meriti quod sibi tribuunt; causa quod ita appareat, est quia `lignum' est repraesentativum boni, ut fuit omne lignum quod in arca, et in templo, tum quoque omne lignum super altari cum holocausta et sacrificia fiebant; qui autem bonum sibi tribuunt et {1} meritorium faciunt, ii etiam in Verbo dicuntur `adorare lignum aut sculptile ex ligno.' {2} @1 aut$ @2 A has the following references and comments but they are deleted: ut apud Habakuk `Vae dicenti ligno, expergiscere, et suscitare lapidi silenti, hic docebit, hic ecce fixus auro at argento, et nullus spiritus in medio ejus; at Jehovah in Templo Sanctitatis Suae' ii 19: apud Jeremiam `Dicentes Ligno, pater meus tu, et lapidi, tu genuisti nos' ii 27: apud Hoscheam `Populus Lignum suum interrogat, et baculus ejus indicat ei, quia spiritus scortationum seduxit' iv 12; lignum ibi pro bono meriti, quod ex cupiditate amoris sui. At secare aut findere ligna holocausti, significat meritum justitiae, quod Soli Domino; quod ut repraesentaretur, ligna quae super altari findebantur, ideo sectores lignorum erant, de quibus apud Joschuam cap. ix 21, 23, 27; videatur etiam I Sam. vi 14.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church