2793. `Et ego et puer ibimus usque illuc': quod significet Divinum Rationale in statu veri accinctum gravissimis et intimis tentationum pugnis, et quod `puer' sit Rationale Divinum in tali statu, constare potest a repraesentatione `Jishaki' quod sit Rationale Divinum, hic autem quia non dicitur Jishakus, nec filius meus, ut prius, sed `puer,' quod sit Rationale Divinum in tali statu, de quo mox sequitur.