Arcana Coelestia (Elliott) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. Vers. 10. Et vocavit Deus aridam, terram, et congregationem aquarum vocavit maria; et vidit Deus quod bonum. Quod 'aquae' significent cognitiones et scientifica, communissimum est in Verbo, inde quod 'maria' collectionem earum, ut apud Esaiam, Plena erit terta scientia Jehovae, sicut aquae mare contegentes, xi 9:

et apud eundem prophetam, ubi de defectu cognitionum et scientificorum agitur, Deficient aquae de mari, fluvius exsiccabitur et exarescet et recedent flumina, xix 5, 6:

apud Haggaium, ubi de Ecclesia nova, Ego commovens caelos et terram, et mare et aridam; et commovebo omnes gentes, et venient desiderium omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, ii 6, 7:

et de homine regenerando apud Zachariam, Erit dies unus ille, notus est Jehovae, non dies, nec nox, et erit, ad tempus vesperae erit lux, et erit in die illo, exibunt aquae vivae a Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterum, xiv 7, 8:

per Davidem, ubi describitur homo vastatus qui regenerandus, Dominum adoraturus, Jehovah vinctos suos non spernit, laudabunt Ipsum caeli et terra, maria et omne reptans in iis, Ps. lxix 35 [A.V. 34]. Quod 'terra' significet receptaculum, apud Zachariam, Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, xii I.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church