Arcana Coelestia (Elliott) n. 2811

Previous Number Next Number See English 

2811. `Et aedificabat ibi Abraham altare': quod significet praeparationem Humani {1} Divini Domini, constat a significatione `altaris' et `aedificare altare': altaria significabant omnem cultum in genere, quia erant primaria cultus Ecclesiae repraesentativae, n. 921; et quia omnem cultum in genere, significabant Divinum Humanum Domini, est enim Divinum Humanum Domini omnis cultus {2} et omnis doctrina, usque adeo ut sit ipse cultus et ipsa doctrina, ut constare quoque potest a Sacra Cena, quae successit altaribus, seu holocaustis et sacrificiis, n. 2165, 2187, 2343, 2359; haec est primarium cultus externi, quia est Divinum Humanum Domini quod ibi donatur `Aedificare altare' quod sit praeparare Humanum Divinum, constare potest inde, ita absque explicatione. De ultima praeparatione Humani {3} Divini Domini ad subeundos tentationis ultimos gradus, in hoc vers agitur, et describitur per quod `Abraham disposuerit ligna, ligaverit Jishakum filium suum, et posuerit super altari desuper ligna.' @1 A alters Divini Humani to Humani Divini$ @2 Here and in next line A transposes cultus and doctrina$ @3 A had Divini Humani but alters to Humani Divini. For difference see n. 2814f.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church