Arcana Coelestia (Elliott) n. 2842

Previous Number Next Number See English 

2842. `Et dixit, In Me juravi, dictum Jehovae': quod significet confirmationem ex Divino irrevocabilem, nempe de illis quae sequuntur, constare potest a significatione `dicere, in Me jurare, et dicti Jehovae' quae omnia involvunt confirmationem, et quidem ex Divino, hoc est, ex Ipso; Divinum nec aliunde quam ex Se Ipso confirmare potest, et quod confirmat, est irrevocabile, quia veritas aeterna; quicquid Jehovah seu Dominus loquitur, est veritas aeterna, Matth. xxiv 35, nam ex ipso Esse veri {1}venit; at quod juramento quasi confirmet, ut hic, et alibi in Verbo, non ideo est quod magis verum sit, sed est ideo quia ad tales qui non recipiunt verum Divinum nisi ita confirmatum; non enim aliam ideam de Jehovah seu Domino habent quam de homine, qui dicere potest, et mutare, {2}sicut pluries in Verbo legitur, {3}sed in sensu interno id aliter se habet. Quod Jehovah seu Dominus nusquam aliquid juramento confirmet, quisque scire potest, {4}at cum ipsum Divinum Verum, et ejus confirmatio, delabitur ad hominem talem, vertitur in simile juramenti; se habet hoc {5}sicut ignis comedens et fumus qui apparuit super monte Sinai coram oculis populi, cum descendit Jehovah seu Dominus, Exod. xix 18; Deut. iv 11, 12; v 19-21 [A.V. 22-24], gloria Ipsius in caelo, immo ipsa misericordia, ita apparuit coram populo ibi, qui in malo et falso, videatur n. 1861; similiter se habet cum {6}multis quae a Jehovah dicuntur dicta et facta, de quibus in Verbo; inde constare potest quod `in Me juravi, dictum Jehovae' sit significativum confirmationis ex Divino irrevocabilis. [2] Quod `jurare' ubi praedicatur de Jehovah, significet confirmare apud hominem qui talis, constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ut apud Davidem, Jehovah recordatur in aeternum foederis Sui, verbi praecepit in mille generationes, quod pepigit Abrahamo, et juramenti Sui Jishako, Ps. cv 8, 9:

similiter se habet cum foedere ac cum juramento, quod Jehovah seu Dominus non pangat foedus cum homine, sed cum agitur de conjunctione per amorem et charitatem, sistitur illud etiam actualiter ut foedus, videatur n. 1864: apud eundem, Juravit Jehovah, et non paenituit Ipsum, Tu Sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum, Malchizedek, Ps. cx 4;

ubi de Domino, `juravit Jehovah' pro confirmatione ex Divino irrevocabili, hoc est, quod veritas aeterna sit: [3] apud eundem, Pepigi foedus electo Meo, juravi Davidi servo Meo, usque aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum, Ps. lxxxix 3 [A.V. 4];

ubi etiam de Domino; `{7}pangere foedus electo, et jurare Davidi' pro confirmatione irrevocabili seu veritate aeterna, `David' pro Domino, n. 1888, `pangere foedus' spectat Divinum Bonum, `jurare' Divinum Verum: apud eundem, Non profanabo foedus Meum, et enuntiatum labiorum Meorum non mutabo, semel juravi in sanctitatem Meam, si Davidi mentiar, Ps. lxxxix 35 [A.V. 34];

ubi etiam `David' pro Domino; `foedus' quoque ibi spectat Divinum Bonum, `enuntiatum labiorum' Divinum Verum, et hoc ob conjugium boni et veri, quod est in singulis Verbi, de quo n. 683, 793, 801, 2516, 2712: [4] apud eundem, Juravit Jehovah Davidi veritatem, a qua non recedet, De fructu ventris tui ponam in solio tibi, si custodiverint filii tui foedus Meum, et testimonium Meum, quod doceo eos, Ps. cxxxii [11], 12;

`juravit Jehovah Davidi veritatem' manifeste pro veritatis aeternae confirmatione, quare dicitur `e qua non recedet'; per `Davidem' quod intelligatur Dominus, dictum est; juramentum {8}usque erat Davidi, {9}quia talis quod crediderit de se et de posteritate sua confirmatum esse, erat enim David in amore sui et posteritatis suae, et inde credidit quod de illo dictum, nempe, ut supra, quod `in aeternum firmaretur semen ejus,' et `in generationem et generationem thronus ejus,' cum tamen de Domino dictum: [5] apud Esaiam, Aquae Noahi hoc Mihi, quod juravi non transire aquas Noahi amplius super terram, ita juravi non succensere tibi, liv 9;

{10}ubi `jurare' pro `foedus pangere' et juramento confirmare; quod foedus fuerit, non juramentum, videatur Gen. ix 11: apud eundem, Juravit Jehovah, dicendo, Si non, quemadmodum cogitavi, ita erit, xiv 24:

apud eundem, Juravit Jehovah in dextram Suam, et in brachium roboris Sui, lxii 8:

apud Jeremiam, Audite Verbum Jehovae omnis Jehudah, habitantes in terta Aegypti, Ecce Ego juravi in nomen Meum magnum, dixit Jehovah, si erit amplius nomen Meum invocatum in ore omnis viri Jehudae, dicentis, Vivus Dominus Jehovih in omni terra Aegypti, xliv 26:

apud eundem, In Me juravi, dictum Jehovae, quod in desolationem erit Bozrah, xlix 13:

apud eundem, Juravit Jehovah Zebaoth in animam Suam, Si non implevero te homine sicut brucho, li 14:

apud Amos, Juravit Dominus Jehovih in sanctitatem Suam, quod ecce dies venientes, iv 2:

apud eundem, Juravit Jehovah in celsitudinem Jacobi, Si oblitus fuero in aeternum Omnium factorum eorum, viii 7;

[6] in illis locis, quod `Jehovah juraverit per dextram Suam, per nomen Suum magnum, per Se, per animam Suam, per sanctitatem Suam, per celsitudinem Jacobi' significant confirmationem quae in Jehovah seu Domino; confirmatio a Jehovah non dabilis est quam ex Ipso; `dextra Jehovae, nomen magnum Jehovae, anima Jehovae, sanctitas Jehovae, celsitudo Jacobi' significant Divinum Humanum Domini, per Ipsum {11}fuit confirmatio. [7] Quod Jehovah seu Dominus juraverit `dare terram Abrahamo, Isaco et Jacobo,'{12}seu posteris eorum, in sensu interno significat confirmationem quod daret regnum caeleste illis qui in amore et fide sunt in Ipsum; ii sunt qui intelliguntur in Verbi sensu interno per filios et posteros Abrahami, Isaci et Jacobi, seu patrum; quod etiam actualiter repraesentatum per id quod posteris eorum data sit terra Canaan, et quod Ecclesia tunc apud eos repraesentaret regnum Domini caeleste, ut quoque ipsa terra; quod `terra' et `terra Canaan' in sensu interno sit regnum Domini, videatur n. 1413, 1437, 1607; inde est quod dicatur apud Mosen, Propterea ut prolongetis dies super humo, quam juravit Jehovah patribus vestris, ad dandum illis, et semini eorum, terram fluentem lacte et melle:...propterea ut multiplicentur dies vestri, et dies filiorum vestrorum super humo, quam juravit Jehovah patribus vestris ad dandum illis, juxta dies caelorum super terra, Deut. xi [9], 21;

ex his locis nunc constare potest quod `jurare Jehovae' fuerit {13}repraesentativum confirmationis, et quidem irrevocabilis; ut manifestius adhuc patet apud Esaiam, In Me juravi, exivit ex ore Meo justitiae verbum, et non revertetur, quod Mihi incurvabit se omne genu, jurabit omnis lingua, xlv 23. [8] Praeterea injunctum fuit illis qui ab Ecclesia repraesentativa Judaica fuerunt, cum juramento confirmarent foedera, pariter vota, ut et promissa, tum vadimonia, quod tunc jurarent in nomen Jehovae; quod hoc illis injunctum fuerit, tametsi modo permissum, erat causa ut sic quoque repraesentaretur confirmatio interni hominis; ita ut juramenta tunc in nomen Jehovae essent sicut cetera, nempe repraesentativa; quod injunctum, hoc est, permissum, constat apud Mosen, Jehovam Deum tuam timebis, et Ipsi servies, et in nomen Ipsius jurabis, non ibitis post deos alios, Deut. vi 13, 14;

alibi apud eundem, Jehovam Deum Num timebis, Ipsi servies et Ipsi adhaerebis, et in nomen Ipsius jurabis, Deut. x 20:

apud Esaiam, Qui benedicit sibi in terra, benedicet in Deo veritatis, et qui jurat in terra, jurabit in Deum veritatis, lxv 16:

apud Jeremiam, Si reverteris Israel, dictum Jehovae, ad Me revertaris, et si removes abominationes a faciebus Meis, ne vacilles, et jura, vivit Jehovah, in veritate, in judicio, et in justitia, iv 1 [2]:

apud eundem, Si discendo {14}discent vias populi Mei, adjurandum in nomen Meum,...et aedificabuntur in medio populi Mei, xii 16. Quod etiam juraverint in nomen Jehovae, seu juraverint Jehovae, apud Esaiam, Audite hoc, domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt, jurantes in nomen Jehovae, et Deum Israelis memorarunt, non in veritate, et non in justitia, xlviii 1:

apud eundem, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, xix 18:

apud Joshuam, Jurarunt principes congregationis Gibeonitis, per Jehovam Deum Israelis, ix 18, 19. [9] {15}Inde constat quod permissum illis jurare per nomen Jehovae, seu per Jehovam; sed quod id nihil aliud fuerit quam repraesentativum confirmationis interni hominis, {16}constat; notum {17}autem est quod interni homines, hoc est, qui conscientiam habent, non opus habeant aliquid per juramentum confirmare, et quod nec confirment, juramenta illis sunt pudori; dicere quidem possunt cum aliqua asseveratione quod ita sit, ut et veritatem confirmare per rationes, sed jurare quod ita sit, nequeunt; habent internum vinculum quo ligati, nempe conscientiae; illi superaddere vinculum externum, quod est juramentum, est sicut illis irrogare quod non recti corde sint; internus homo etiam talis est ut ex libero amet loqui et agere, non autem ex coacto, internum enim apud eos cogit externum, non autem vicissim; quare qui conscientiam habent, non jurant, minus adhuc qui perceptionem boni et veri, hoc est, caelestes homines; hi ne quidem per rationes apud se et inter se confirmant, sed modo dicunt quod ita sit vel non ita sit, n. 202, 337, 2718, quare hi adhuc remotiores sunt a juramento; [10] inde est, et quia juramenta inter repraesentativa erant quae abroganda, quod Dominus doceat quod omnino non jurandum, his verbis apud Matthaeum, Audivistis, quod dictum sit, Non pejerabis, solves vero Domino juramenta tua, Ego vero dico vobis, Non jurabis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius est; neque per Hierosolymam, quia urbs est magni Regis; neque jurabis per caput tuum, quia non potes unum pilum album aut nigrum facere; esto vero sermo vester, immo immo, non non; quod ultra haec est, ex malo est, v, 33-37;

intelligitur per haec quod prorsus non jurandum per Jehovam, nec per quicquam quod est Jehovae seu Domini. @1 i et ex origine veri, seu ex ipso Vero,$ @2 i seu minari et usque paenitere,$ @3 cum tamen hoc fiat applicate ad hominem qui talis, et Jehovam nusquam paeniteat, n. 587, 588;$ @4 i sed usque fit apud hominem, qui dubitat num ita sit, ita qui non recipit nisi more humano confirmatum sit;$ @5 simul I$ @6 permultis$ @7 qui hic David, quod per Davidem in Verbo ac in psalmis intelligatur Dominis, videatur n. 1888,$ @8 i tamen$ @9 i qui$ @10 ibi$ @11 i ut per Verbum$ @12 et$ @13 significativum$ @14 discant I$ @15 ex illis$ @16 constare potest$ @17 enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church