2844. `Et non cohibuisti filium tuum, unicum tuum': quod significet unitionem Humani cum Divino per ultimum tentationis, constat ex illis quae supra n. 2827 dicta sunt, ubi eadem verba, praeter quod hic non legatur `a Me,' per quod significatur quod adhuc ulterior unitio erit; quod semper ulterior unitio Essentiae Humanae Domini cum Divina Ipsius, usque ad plenariam, fuerit, videatur n. 1864, 2033.