Arcana Coelestia (Elliott) n. 2848

Previous Number Next Number See English 

2848. `Semen tuum': quod significet spirituales qui in bona fidei salvantur a Divino Humano Domini, constat ex significatione `seminis' quod sit charitatis fides, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1941, seu quod idem, illi ex humano genere qui in charitatis fide sunt, hoc est, spirituales; illi etiam a Domino vocantur `semen,' et `filii regni,' apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius hominis, semen vero sunt filii regni, xiii 37, 38.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church