Arcana Coelestia (Elliott) n. 2850

Previous Number Next Number See English 

2850. `Et tanquam arenam quae super litore maris': quod significet multitudinem scientificorum correspondentium, constat ex significatione `maris' quod sint scientifica in communi seu congregatio eorum, de qua n. 28, 2120, et a significatione `arenae' quod sint scientifica in specie et particulari; scientifica comparantur `arenae, quia `lapilli' ex quibus arena, in sensu interno sunt scientifica, n. 643, 1298: utrumque hic dicitur, nempe quod multiplicabuntur sicut 2 `stellae caelorum,' et sicut `arena litoris maris,' quia `stellae' seu cognitiones se referunt ad rationale, `arena' vero `litoris maris' seu scientifica ad naturale; cum illa quae sunt rationalis hominis, nempe bona et vera cognitionum, concordant cum illis quae sunt naturalis hominis, nempe cum scientificis, sic ut unum faciant, seu se mutuo confirment, tunc correspondent; ad hanc correspondentiam redigit Dominus rationalia et naturalia hominis cum illum regenerat, seu spiritualem facit; ex hac causa est quod tam stellae caelorum quam arena litoris maris hic memorentur, alioquin unum satis fuisset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church