2871. Infernales spiritus non sciunt quod aliud liberum sit quam quo est amoris sui et amoris mundi, hoc est, cupiditatum imperandi, persequendi et odio habendi omnes qui non serviunt, cruciandi quoscumque, destruendi sui causa, si possent, universum, auferendi et sibi vindicandi quicquid est alterius; cum in his et similibus sunt, in suo libero, quia in suo jucundo, sunt; in illo libero consistit vita eorum usque adeo ut si illud iis auferatur, non plus vitae iis supersit quam quantum infanti recens nato: ostensum quoque hoc per vivam experientiam; spiritus quidam malus in persuasione erat quod tali potuissent ei auferri, et sic venire in caelum, proinde quod potuisset vita ejus miraculose transcribi in vitam caelestem, quare ei amores illi cum eorum cupiditatibus auferebantur, quod fit in altera vita per dissociationem, et visi tunc manifeste sicut infans natans manibus quas vix posset movere, et erat simul in statu ut minus quam aliquis infans posset cogitare, nihil prorsus loqui, nec quicquam scire; sed mox restitutus est suo jucundo et sic libero: inde patuit quod impossibile sit, qui ex amore sui et mundi, et consequenter in illorum libero, vitam sibi comparavit, possit in caelum venire; si enim tali auferretur illa vita, non aliquid cogitationis et voluntatis residuum haberet.