Arcana Coelestia (Elliott) n. 2889

Previous Number Next Number See English 

2889. {1}. Spiritus mali haudquaquam capere possunt quod non vivant ex se, et quod solum organa vitae sint, minus quod nulla vita sit quam quae ex bono et vero, et adhuc minus quod non vivere incipiant priusquam exstincta sit vita cupiditatum mali et persuasionum falsi in quibus sunt; credunt si illis privarentur, quod nihil vitae residuum esse possit: cum tamen ita se habet, cum vitam cupiditatum mali et persuasionum falsi amiserint, quod tunc primum vivere incipiant, et quod Dominus cum bono et vero, in quibus unice vita consistit, non prius recipiatur; et quod tunc intelligentia et sapientia, ita ipsissima vita, influat, et dein in immensum augeatur; et hoc cum jucundo, beato et felici, ita cum intimo gaudio, et hoc varietate ineffabili in aeternum. @1 as paragraph 2882, see note there.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church