289. Quod per 'uxorem' intelligatur Ecclesia, in sensu universali regnum Domini in caelis et in terris, prius quoque ostensum est; quod etiam per 'matrem,' inde sequitur. Quod Ecclesia 'mater' dicatur, commune est in Verbo; ut apud Esaiam, Ubi est libellus repudii matris vestrae? l I:
apud Jeremiam, Pudefacta est mater vestra valde, pudore suffusa est genitrix vestra, l 12:
apud Ezechielem, Filia matris tuae {1} fastidientis virum suum, et filios suos; mater vestra Hittaea, et pater vester Emoraeus, xvi 45;
ubi 'vir' pro Domino et pro omni caelesti, 'filii' pro veris fidei, 'Hittaea' pro falso, 'Emoraeus' pro malo: apud eundem, Mater tua sicut vitis {2} in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, frondescens fuit ab aquis multis, xix 10;
hic 'mater' pro Antiqua Ecclesia. Antiquissima Ecclesia principaliter 'mater' dicitur, quia prima, ut et unica quae caelestis, et ideo prae omnibus amata a Domino. @ 1 I has fastidiens as Hebrew, but in De Amore Conjugiali n.119 S. fastidietis showing that it refers to matris not filiae.$ @ 2 S. has this in every other place he quotes it; A.V. and R.V. have 'in thy blood,' but R.V. in margin has 'or, in thy likeness.'$