2895. Quod Verbum in specie attinet, hoc fuerat omni tempore, sed non Verbum quod hodie habemus; aliud Verbum fuerat in Ecclesia Antiquissima quae ante diluvium; aliud Verbum in Ecclesia Antiqua quae post diluvium; Verbum autem scriptum per Mosen et prophetas in Ecclesia Judaica; et denique Verbum scriptum per evangelistas in Ecclesia nova. Quod omni tempore fuerit Verbum, erit quia per Verbum est communicatio caeli cum terra, et quia Verbum agit de bono et vero, ex quo homo victurus felix in aeternum; et ideo in sensu interno agit de solo Domino, quia ex Ipso omne bonum et verum.